A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

67 IX. Catholici Germaniae numero circiter quadringenti in Italiam nuper dierum se contulerunt non curiositatis, sed devotionis causa, sacra nimirum ibidem loca, puta Lauretum, Portiunculam, Assissium visitaturi dein ßomae SS. Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturi, simul vero suam erga Cliristi in terris Vicarium fidelitatem, filialem pietatem ac adhaesionem contestaturi. I)ux sacrae peregrinationis fuit catholico­rum in Germania congressuum Commissarius generalis Carolus Princeps a Löwenstein. <)ratoris autem, qui Summum Pontificem caeterorum nomine salutavit, provincia fun­ctus est Baro a Bodman, quem suo dignatus est responso Sanctissimus Dominus Noster. Pretium operae me facturum existimavi, si tenores tam sermonis a praelau- i dato oratore pronunciati, quam allocutionis a Summo Pontifice habitae in subnexis publicavero: Sermo Baronis a Bodman: BEATISSIME PATER! Ad sacram Petri sedem petramque rebus humanis labentibus unam incon­cussam dum ex dissitis christiani orbis partibus fideles accedunt, Germaniae viri ca­tholici ad Te, B. P., confugere sibi eo magis necessarium ducunt, quo ardentius in certamine, quod sustinent, vires augere, et veluti e paterni pectoris fonte bibere con­stantiam desiderant et virtutem. Qua de causa in ultimis catholicorum Germaniae comitiis, anno elapso, Te, S. P., benedicente in Urbe Ambergae habitis, pias ad limina Apostolorum Cathed­ramque Petri infallibilem peregrinationes, saepius easque certis temporum intervallis repetere decretum est, ad spirituale nobis solamen comparandum, et sapientissimo amantissimoque Patri et Doctori Supremo gratias agendas, quem indefesso filiorum omnium saluti consulentem in dies magis admiramur. Cuius insignis providentiae novum praestitere documentum literae Sancti­tatis Tuae Encyclicae Humanum gemes, societatum secretarum perversas doctrinas Apo- stolica voce damnantes. Sane nostra experientia, quae inde minentur pericula docti, et nostro et nationis nostrae catholicorum nomine contagium pestiferae illius et im- piissimae sectae omni studio evitare promittimus. Eodem obsequio quidquid S. T. literis Eneyclicis Quod Apostolid muneris observandum proposuit, amplectentes consilia et pia opera, quae ad tollendam paupe­rum et operariorum miseriam inita iam sunt et instituta, alacri animo prosequi et augere studebimus, ut, Te duce, societatis humanae ordinatio ad fidei Christianae principia felix reducatur. Quantum ab initio Pontificatus Tui laboraveris, ut pastor ovibus libertatem ► ecclesiasticam in patria nostra revindicares, grata mente repositum tenentes, Tuam, Nr. 2585. Sermo catholi­corum Germa­niae Summum Pontificem sa­lutantium, et huius ad salu­tantes re­sponsum. 4

Next

/
Thumbnails
Contents