A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
* 63 VIII. Nr. 2090. S. Congreg. Concilii re- sponsa. Super dubiis quoad parochos, quibus plures commissae fuerint parochiae propositis. Die 3. Februarii 1884. Quum Archiepiscopus Lancianensis remitteret ad s. Cong. Concilii relationem status suae Dioecesis, sequentia etiam proposuit quaesita resolvenda: I. Utrum parochi duas aut plures regentes paroecias, ad duas vel plures Missas pro populo celebrandas diebus in festis teneantur per se aut per alios ? II. Et quatenus per se teneantur, an ipsis ad tramites Constitutionis Benedicti XIV — Declarasti Nobis — binandi facultas fieri posset. III. An reditus cuiusdam Canonicatus, iuris patronatus laicalis et familiae, qui libellas quotannis sexafinta et octo vix attingat, quod tantummodo adhuc beneficii naturam induat, posset haberi tamquam sufficiens titulus ad sacros et maiores ordines suscipiendos ? IV. Quod si non sufficiat, utrum augeri queat bonis patrimonialibus vel aliunde et quousque ? Quibus dubiis s. Congregatio Concilii die praedicta respondit: Ad I. Parochum, prout in casu, teneri sive per se sive per alium ad tot Missas celebrandas, quot parochias regit. Ad II. Non esse locum facultati missas iterandi, nisi cum ex Cleri deficientia, alius Sacerdos non adsit, qui parochi loco celebrare et applicare possit. Ad III. Negative. Ad IV. Affirmative usque ad taxae synodalis complementum. Strigonii, die 11-a Aprilis, 1885. Decretum. Neopolitana Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Ca- ietani Errico Sacrorum Cordium Congregationis Fundatoris. SUPER DUBIO. „An sit signanda Commissio Introductionis Causae in casu, et ad effectum de quo agitur ?“ Qui dilectam sponsam suam Ecclesiam ineffabili providentia gubernat Dominus, eam etiam in hac miserrima nostra aetate reddere non cessat matrem illustrium sanctitate liliorum laetantem. Inter hos Dei Servus Caietanus Errico merito adnumeratur. Qui anno 1791 in oppido Secundiliano prope Neapolim honestis parentibus ortus, pietate ac modestia ita ab ineunte aetate exeelluit, ut adolescens, iam Sanctus vulgo diceretur. Verum splendor eius sanctimoniae magis eluxit, quum sacerdotali dignitate auctus est. Etenim pro animarum salute eo aestuabat ardore, ut non modo intra sui oppidi septa, verum etiam ad ceteros, quos posset, populos ministerii sui opem conferret, tantaque, divino opitulante spiritu, sermonis efficacia polNr. 2091. S. Rituum Congregationis decretum super introductione causae Beatificationis V. Servi Dei Caietani Errico.