A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

64 Nr. 2092. Secunda con­signatio sym­bolarum pro damnificatis Hispanis col­lectarum. lebat, ut durissima quaeque corda emolliret. Hisce ministerii operibus perennandis, Congregationi Missionariorum a Sacris Cordibus nuncupatae instituendae, quae tota in procuranda esset animarum salute, contra quamvis humanam spem manum ad­movit. Eamque sane multis toleratis laboribus, crebrisque difficultatibus feliciter su­peratis, quas, ut virum Dei a sancto proposito deterreret, inimicus excitaret spiritus, succrescentem aspexit ac late florentem, eique quoad vixit, unanimi sodalium suffra­gio, praefuit. Anno denique 1860 die 26 Octobris laboribus potius quam annis fra­ctus, circum adstantibus dilectae sibi Congregationis filiis mutuam cbaritatem prae­dicans, pretiosam iustorum mortem oppetiit. Eius porro sanctitatis fama, qua vivens inclaruit, post obitum mirifice aucta est, ac florens liucusque permansit; unde factum est ut ipse tamquam apud Deum mediator a Christifidelibus invocetur, qui plures per illius intercessionem gratias re­ferunt divinitus acceptas. Hinc ordinaria auctoritate in Curia Ecclesiastica Neapolitana Processus su­per fama Sanctitatis vitae, Virtutum et Miraculorum ipsius Servi Dei agi posset in Congregatione Sacrorum Rituum ordinaria absque interventu et voto Consultorum, etsi nondum elapso decennio a praesentatione Processus Ordinarii in Actis eiusdem Sacrae Congregationis, neque adhuc ipsius Servi Dei scriptis de more perquisitis at­que examinatis, Emus et Rmus Dnus Cardinalis Thomas Maria Martinelli huiusce Causae Relator, ad instantiam Rev. D. Angeli De Maria, Sacerdotis Congregationis Sacrorum Rituum Comitiis, subsignata die ad Vaticanum coadunatis, sequens Dubium discutiendum proposuit, nimirum : „An sit signanda Commissio introductionis Causae in casu, et ad effectum, de quo agitur ?“ Emi porro et Revmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus accu­rate perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara, Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuerunt: Affirmative, seu signandam esse Commissionem, si Sanctissimo placuerit. Die 12 Decembris 1884. Quibus omnibus Sanctissimo Dno Nostro Leoni Papae XIII ab infrascripto Secretario fideliter relatis, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae Congregationis ratum habens propria manu signare dignata est Comissionem introductionis Causae praefati Ven. Servi Dei Caietani Errico, die 18 iisdem Mense et Anno. L. f S. D. Cardinalis BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus. LAURENTIUS SALVATI S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 11-a Aprilis, 1885. Pro damnificatis per terrae motum Hispanis ad Cancellariam Primatialem continuative sequentes caritativae symbolae transpositae sunt: A parocho et fidelibus parochiae: Ekecs 25 fi; Jablonicz 16 fi. 70 xr; Pozsony-Széleskut 7 fl; Posonio ad S. Trinitatem 5 fi; Nagy-Lévárd 8 fi. 25 xr; Kisvendég 6 fl; Nyitrabajna 1 fi. 20 xr; Koross 4 fi; Nagy-Jácz 3 fi; Nagylány 11 fi; Nagy-Tapolcsány 4 fi; Prassicz 4 fi. 65 xr; Sissó 55 xr; Závada 5 fi. 50 xr;

Next

/
Thumbnails
Contents