A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
105 XV. * SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO Die XXVII Julii an. MDCCCLXXXV. Venerabiles Fratres \ Ex quo Nos in hac ipsa dignitate loci postremo verba fecimus, rem conquesti, unde iustum dolorem paulo ante hauseramus, non defuere causae, quae veterem animi curam molestiamque renovarent. — In quibus recens est, ut nostis, illa, publicae erga Deum pietati, quod saepe in civitatibus licet superstitione et errore imbutis, idem in urbe christiani nominis principe non licere. Honores intelligimus, Sacramento augusto certis temporibus publice haberi solitos cum ad aegrotantes circumfertur, decreto sublatos. Idqae multo est gravius, quia cum ex altera parte religioni minuitur legitima libertas, ex altera impietati conceditur impunita licentia. — Nisi exempla ante oculos extarent propemodum quotidiana, satis loqueretur, quod paucis ante mensibus vidimus; cum scilicet religionis inimicissimis data potestas est ut Romam, quotquot vellent, libere convenirent, catholicum nomen tanquam in arce sua, collatis consiliis, hostiliter petituri. Haec quidem domi: neque vero laeta admodum pleraque ex iis quae aguntur foris. —· De Gallia sollicitudinem capimus non mediocrem propter impedimenta permulta et gravia, quae rerum publicarum cursus affert Ecclesiae. — Item de Germania : de qua sane nihil tam valde cupimus aut laboramus, quam ut concordia rei civilis reique catholicae in spem diuturnitatis restituatur: sed magno enitendum est opere in difficultatibus eluctandis. His de causis, si alias unquam, certe hoc tempore necesse est, fortiter et, quod permagni interest, concorditer atque ordine, pro iustitia et veritate dimicare. Nos quidem, quae sit officiorum Nostrorum vis et magnitudo, intelligimus: proptereaque, spe plurima in Deo collocata, perseverabimus summam curarum cogitationumque Nostrarum in perfunctione muneris apostoliéi defixam habere; pariterNr. 4237. Allocutio Consistorialis Summi Pontificis Leonis XIII.