A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
106 Nr. 4238. Consociationis SS. Altaris Posoniensis annua relatio et munificentia. que singula Ecclesiae et Apostolicae Sedis iura, sicut liactenus, ita in posterum maxima, qua possumus, et vigilantia defendere et contentione vindicare. — His autem vos in officiis, Venerabiles Fratres, quantum Nobis profuturi sitis studio, consilio, sapientiaque vestra, diu iam experiendo cognovimus. — Neque sine causa confidimus operae quoque et adiumento praestantium virorum, quos a virtute, a prudentia, a doctrina, ab amore in hanc Sedem Apostolicam commendatos, in amplissimum Collegium vestrum hodierna die cooptare decrevimus. Sunt autem Paulus Melchers, Archiepiscopus Coloniensis: Alphonsus Capecelatro, Archiepiscopus Capuanus: Franciscus Battaglini, Archiepiscopus Bononiensis: Patritius Franciscus Moran, Archiepiscopus Sydneyensis: Placidus Maria Schiaffino, e Congregatione Benedictina Olivetana, Episcopus Tit. Nyssenus, S. Congregationis Episcoporum et Begularium Secretarius : Carolus Cristofori, Camerae Apostolicae Auditor. Quid vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. E. E. Presbyteros Cardinales Paulum Melchers, » Alphonsum Capecelatro, Franciscum Battaglini, Patritium Franciscum Moran, Placidum Mariam Schiaffino, et Diaconum Cardinalem Carolum Cristofori. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris f et Filii y et Spiritus f Sancti. Arnen. Strigonii, die 31-a Julii, 1885. Ex adjacente isthic pro singulo VADnali Districtu relatione, quam Consociatio SSmi Altaris Posoniensis pro tempore quod a 1-a Junii 1884. usque Ι-am ejusdem mensis anni curr. defluxit, de suis perceptionibus et erogationibus activitate item typis vulgavit patet, quam praeclare laudata Consociatio, praeindicato tempore quoque de Ecclesiis huius et aliarum etiam Dioecesium meruerit. Anno elapso insuper Consociatio haec semijubilaeum activitatis suae celebravit et defluxu huius temporis fere mille Ecclesiae largam ejus munificentiam expertae sunt. Quamobrem non possum non Consociationem hanc, hac etiam vice Clero et fideli populo impensissime commendare. Strigonii, die 1-a Aug. 1885.