A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
99 viris conscripta ac ab Eminentia tua huic Congregationi transmissa sunt, respondendum esse duxerunt: Tuto doceri non posse. Quam responsionem cum SSmus 1). N. in audientia eiusdem feriae ac diei plene confirmaverit, Eminentiae tuae communico, tuasque manus humillime deosculor. Romae 31 Maii 1884. Emo Archiepiscopo Lugdunensi Humillimus et addictissimus servus verus R. Card. MONACO. Strigonii, die 12-a Julii, 1885. Duo gravissimi momenti negotia urgentius meam curam et sollicitudinem in se provocant, cynosuraeque instar inservituras normas defigendas a me vehementer expostulant: tributum nimirum a fundis ecclesiasticis aerario publico obveniens, et census, quos arendatores a tenutis benefieialibus solvere beneficiatis vi contractus emphyteuci debent. Aliud proventus, aliud onus beneficii concernit. Hoc sustinere et supportare in vim juramenti, occasione institutionis canonicae nuncupati, omnis be- neficiatus tenetur, ad illos percipiendos vigore ipsius institutionis canonicae quivis beneficiatus jus consequitur. Sicut emolumentum ita et onus quisque pro rata temporis, in beneficio exacti, sentire debet, neque justitia et bona fides patitur, ut quis aut solus omnia emolumenta percipiat, sustinenda vero onera in successorem devolvat, aut ratam sui temporis excedens ibi etiam metat, ubi non seminavit, aliorumque sudore irrigatam mercedem sibi inique attribuat. Hoc omnes admittunt, quamdiu de principiis tantum agitur, uti doctrinis theo- reticis ast quamprimum theoremata haec in effectum deducenda sunt, mox suo quisque more diverticula quaerit et amori proprio etiam cum detrimento aliorum favere studet, quodve maxime dolendum, avaritia, quae captivavit militem custodem sepulchri Homini, persaepe captivat etiam discipulos comites Christi. Hinc dissidia et lites non raro etiam cum non exiguo scandalo fidelium de pane quotidiano inter eos, qui angelorum esca quotidie ad aram nutriuntur et panem de coelo praestandum distribuen- dumque' habent populo Dei. Nec desunt, quibus nulli proventus sufficiant, qui census elocatorum agrorum sibi non competentes in proprios usus convertendo, successorum etiam ratam abliguriunt, quive non ferendo onera beneficii, in specie non solvendo tributum a fundis tam Ecclesiae quam beneficii, successoribus damna inferunt, graves molestias facessunt, imo haud raro stragem vix non irreparabilem infligunt fisco Ecclesiae aut ipsi beneficio. Jam quod ad tributum, a fundis Ecclesiae et beneficii ecclesiastici solvendum attinet, certum est, illud declinari non posse, nam legis articulus VII. 1875. §. 7. sic habet: „A földadó a földbirtokot terheli és annak tényleges birtokosa által fizetendő.“ Tributum itaque sic dictum terragiale seu funduale ipsi fundo inhaeret et adinstar oneris reális se habet, quod per quemcunque etiam successorem sustineri et expungi debet. Si quis itaque parochus, aere alieno gravatus, vita excedat nulla relicta substantia, priusquam tributum ab agris parochialibus solvisset, totum onus non soluti tributi per summam injustitiam in successorem devolvitur, qui plerumque Nr. 3912. De solvendo a fundis ecclesiasticis tributo, percipiendis item censibus elocatorum in arendam tenuto- rum benefiei- alium et de strictissima VADiacono- rum invigilandi obligatione, ne eate- nus ulli abusus irrepant.