A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

100 vacua inveniens post tales decessores granaria, vix non vitae mediis destituitur et pro eo, ut in aditu muneris emolumenta, ex adepto beneficio mox in usum suum convertenda inveniat, ipse debitis onustus evadit, quae nunquam fecit, et quae nisi quamprimum expunxerit, aerarium publicum minatur subhastationem et executionem, cuius objecta non propria solum novi beneficiati mobilia bona, sed ipsius beneficii parochialis immobilia etiam designantur. Ut adeo per negligentiam parochorum in solutione tributi ipsius beneficii parochialis integritas praesenti discrimini objiciatur, quam servare et nec abalienando diminuere omnes et singuli parochi, jurejurando se obstrinxerunt et obstringuntur. Ne igitur similibus ausibus et abusibus, per quos successores in beneficiis tam injuste damnificantur, ipsisque beneficiis tantum periculum accrescit, porro quo­que via pateat, omnibus et singulis I)D. districtualibus VADiaconis praesentium vigore districtim et sub responsionis onere injungendum esse censui, ut occasione revisionis rationum, quam ad initium cuiusvis anni civilis in singulis parochiis de peculio sacro peragendam habent, in id etiam inquirant, utrum concernens benefi- ciatus tributum publicum tam a fundis Ecclesiae, quam a tenutis beneficialibus rite et effective persolverit, fineque hoc curent sibi ab omnibus curae suae subjectis pa­rochis et curatis, qui cuiuscunque generis fundos, agros, hortos prata, vineas etc. ad proprietatem Ecclesiae, beneficii aut piarum fundationum pertinentes possident aut administrant, libellos sic dictos contributionales (adókönyvecske) exhiberi et de eo, quod ibidem propriis oculis lustrarunt, simul dum rationes officioArchi-Dioecesano substernunt, haud intermittant fidelem et adaequatam relationem praestare. Non minoris momenti et multo difficilior res est cum censibus, quos aren- datores a fundis beneficialibus dependunt. In sensu statutorum Dioecesanorum, ut omni­bus notum est, annus pro divisione proventuum ecclesiasticorum incipit de vere cum festo S. Georgii respective 1-a Maii et currit usque finem Aprilis anni mox sequentis; contractus vero arendatitii passim de autumno ineuntur idque ita, ut canon arendalis in anticipativis semestralibus ratis solvendus stipuletur. Nemo est, qui non videat tali ratione terminum percipiendorum proventuum beneficii uno integro et quod excedit anno praeverti et primo quidem per id, quod initium percipiendorum fructuum a vere ad praecedentem autumnum transferatur, dein vero per id, quod canon arendalis anti- cipative i. e. iterum uno semestri prius quam a beneficiato in proprios usus converti queat, solvatur. Res per exemplum planior fiet. Lucius parochus, administrandae oeconomiae ruralis pertaesus, praedia sui beneficii in censum locare statuit. Postquam fruges omnes mensibus Julio et Augusto congessisset et quoad eas, quae necdum maturae erant jus opportuno tempore con­vehendi sibi reservasset, die 1-a Septembris anni 1884. cum Sempronio locatario contractum inivit ad decennium duraturum, eundem obligando, ut pro usufructu praedii parochialis, quotannis 600 flnos in duabus semestralibus ratis 1-a quippe Se­ptembris et 1-a Martii parocho solveret. Sempronius locatarius primam 300 fioreno- rum ratam occasione subscriptionis contractus i. e. 1-a Septembris 1884. ad manus parochi locatoris de facto etiam numeravit, alteram ratam 1-a Martii 1885. pariter dependit.

Next

/
Thumbnails
Contents