A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

37 In quo certamine despicientia saepissime adhibenda est rerum humanarum, maxi- mique exhauriendi labores ac molestiae, quo suum semper teneat ratio victrix prin­cipatum. Yerum Naturalistáé et Massones, nulla adhibita iis rebus fide, quas Deo auctore cognovimus, parentem generis humani negant deliquisse: proptereaque li­berum arbitrium nihil viribus attenuatum et inclinatum M) putant. Quin immo exag­gerantes naturae virtutem et excellentiam, in eaque principium et normam justitiae unice collocantes, ne cogitare quidem possunt, ad sedandos illius impetus regendosque appetitus assidua contentione et summa opus esse constantia. Ex quo videmus vulgo suppeditari hominibus illecebras multas cupiditatum: ephemeridas commentariosque nulla nec temperantia nec verecundia: ludos scenicos ad licentiam insignes: argu­menta artium ex iis, quas vocant verismi, legibus proterve quaesita: excogitata sub­tiliter vitae artificia delicatae et mollis: omnia denique conquisita voluptatum blan­dimenta, quibus sopita virtus conniveat. In quo flagitiose faciunt, sed sibi admodum constant, qui expectationem tollunt bonorum coelestium, omnemque ad res mortales felicitatem abjiciunt et quasi demergunt in terram. — Quae autem commemorata sunt, illud confirmare potest non tam re, quam dictu inopinatum. Cum enim homi­nibus versutis et callidis nemo fere soleat tam obnoxie servire, quam quorum est cupiditatum dominatu enervatus et fractus animus, reperti in secta Massonum sunt, qui edicerent ac proponerent, consilio et arte enitendum, ut infinita vitiorum licentia exsaturetur multitudo: hoc enim facto, in potestate sibi et arbitrio ad quaelibet audenda facile futuram. Quod ad convictum attinet domesticum, his fere continetur omnis Natura- listarum disciplina. Matrimonium ad negotiorum contrahendorum pertinere genus : rescindi ad voluntatem eorum, qui contraxerint, jure posse : penes gubernatores rei civilis esse in maritale vinculum potestatem. In educandis liberis nihil de religione praecipiatur ex certa destinataque sententia : integrum singulis esto, cum adoleverit aetas, quod maluerint sequi. — Atqui haec ipsa assentiuntur plane Massones : neque assentiuntur solum, sed jamdiu student in morem consuetudinemque deducere. Multis jam in regionibus, iisdemque catholici nominis, constitutum est, ut, praeter conjun­ctas ritu civili, justae ne habeantur nuptiae : alibi divortia fieri, lege licet: alibi, ut quamprimum liceat, datur opera. Ita ad illud festinat cursus, ut matrimonia in aliam naturam convertantur, hoc est in conjunctiones instabiles et fluxas, quas libido conglutinet, et eadem mutata dissolvat. — Summa autem conspiratione voluntatum illuc etiam spectat secta Massonum, ut institutionem ad se rapiat adolescentium. Mollem enim et flexibilem aetatem facile se posse sentiunt arbitratu suo fingere, et, quo velint, torquere : eaque re nihil esse opportunius ad sobolem civium, qualem ipsi meditantur, talem reipublicae educendam. Quocirca in educatione doctrinaque puerili nullas Ecclesiae ministris nec magisterii nec vigilantiae sinunt esse partes : pluribusque jam locis consecuti sunt, ut omnis sit penes viros laicos adolescentium institutio: itemque ut in mores informandos nihil admisceatur de iis, quae hominem jungunt Deo, permagnis sanctissimisque officiis. Sequuntur civilis decreta prudentiae. Quo in genere statuunt Naturalistáé, ") Cone. Trid. Sess. VI, De Justif. c. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents