A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

38 homines eodem esse jure omnes, et aequa ac pari in omnes partes conditione: unumquemque esse natura liberum : imperandi alteri jus habere neminem : velle autem, ut homines cuj usquam auctoritati pareant, aliunde quam ex ipsis quaesitae, id quidem esse vim inferre. Omnia igitur in libero populo esse: imperium jussu vel concessu populi teneri, ita quidem, ut, mutata voluntate populari, principes de gradu dejici vel invitos liceat. Fontem omnium jurium officiorumque civilium vel in multitudine inesse, vel in potestate gubernante civitatem, eaque novissimis in­formata disciplinis. Praeterea atheam esse rempublicam oportere: in variis religio­nis formis nullam esse causam, cur alia alii anteponatur: eodem omnes loco ha­bendas. Haec autem ipsa Massonibus aeque placere, et ad hanc similitudinem atque exemplar velle eos constituere res publicas, plus est cognitum, quam ut demonstrari oporteat. Jamdiu quippe omnibus viribus atque opibus id aperte moliuntur : et hoc ipso expediunt viam audacioribus non paucis ad pejora praecipitantibus, ut qui ae­quationem cogitant communionemque omnium bonorum, deleto ordinum et fortuna­rum in civitate discrimine. Secta igitur Massonum quid sit, et quod iter affectet, ex his, quae summatim attigimus, satis elucet. Praecipua ipsorum dogmata tam valde a ratione ac tam ma­nifesto discrepant, ut nihil possit esse perversius. Iieligionem et Ecclesiam, quam l)eus ipse condidit, idemque ad immortalitatem tuetur, velle demoliri, moresque et instituta ethnicorum duodeviginti saeculorum intervallo revocare, insignis stultitiae est impietatisque audacissimae. Neque illud vel horribile minus, vel levius ferendum, quod beneficia repudientur per Jesum Christum benigne parta neque hominibus solum singulis, sed vel familia vel communitate civili consociatis; quae beneficia ipso habentur inimicorum judicio testimonioque maxima. In hujusmodi voluntate vesana et tetra recognosci propemodum videtur posse illud ipsum, quo Satanas in Jesum Christum ardet, inexpiabile odium ulciscendique libido. — Similiter illud alterum, quod Massones vehementer conantur, recti atque honesti praecipua funda­menta evertere, adjutoresque se praebere iis, qui more pecudum quodcumque libeat, idem licere vellent, nihil est aliud, quam genus humanum cum ignominia et dede­core ad interitum impellere. — Augent vero malum ea, quae in societatem cum domesticam tum civilem intenduntur, pericula. Quod enim alias exposuimus, inest in matrimonio sacrum et religiosum quiddam omnium fere et gentium et aetatum consensu : divina autem lege cautum esse, ne conjugia dirimi liceat. Ea si profana fiant, si distrahi liceat, consequatur in familia necesse et turba et confusio, exciden­tibus de dignitate feminis, incerta rerum suarum incolumitatisque sobole. — Curam vero de religione publice adhibere nullam, et in rebus civicis ordinandis, gerendis, Heum nihilo magis respicere, quam si omnino non esset, temeritas est ipsis ethnicis inaudita; quorum in animo sensuque erat sic penitus affixa non solum opinio Deo­rum, sed religionis publicae necessitas, ut inveniri urbem facilius sine sole, quam sine Deo posse arbitrarentur. Ilevera humani generis societas, ad quam sumus natura facti, a Deo constituta est naturae parente : ab eoque tamquam a principio et fonte tota vis et perennitas manat innumerabilium, quibus illa abundat, bonorum. Igitur

Next

/
Thumbnails
Contents