A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

36 via audacter ingressi, praecipiti cursu ad extrema delabantur, sive humanae imbe­cillitate naturae, sive consilio justas superbiae poenas repetentis Dei. Ita fit, ut illis ne ea quidem certa et fixa permaneant, quae naturali lumine rationis perspiciuntur, qualia profecto illa sunt, Deum esse, animos hominum ab omni esse materiae con­cretione segregatos, eosdemque immortales. — Atqui secta Massonum ad hos ipsos scopulos non dissimili cursus errore adhaerescit. Quamvis enim Deum esse generatim profiteantur, id tamen non haerere in singulorum mentibus firma assensione judicio­que stabili constitutum, ipsi sibi sunt testes. Neque enim dissimulant, hanc de Deo quaestionem maximum apud ipsos esse fontem causamque dissidii : immo non me­diocrem hac ipsa de re constat extitisse inter eos proximo etiam tempore contentio­nem. Re autem vera initiatis magnam secta licentiam dat, ut alterutrum liceat suo jure defendere, Deum esse, Deum nullum esse : et qui nullum esse praefracte con­tendant, tam facile initiantur, quam qui Deum esse opinantur quidem, sed de eo prava sentiunt, ut Pantheistae solent: quod nihil est aliud, quam divinae naturae absurdam quamdam speciem retinere, veritatem tollere. Quo everso infirmatove ma­ximo fundamento, consequens est, ut illa quoque vacillent, quae natura admonente cognoscuntur, cunctas res libera creatoris Dei voluntate extitisse : mundum provi­dentia regi: nullum esse animorum interitum: huic, quae in terris agitur, hominum vitae successuram alteram eamque sempiternam. His autem dilapsis, quae sunt tamquam naturae principia, ad cognitionem usumque praecipua, quales futuri sint privati publicique mores, facile apparet. — Silemus de virtutibus divinioribus, quas absque singulari Dei munere et dono nec exercere potest quisquam, nec consequi: quarum profecto necesse est nullum in iis vestigium reperiri, qui redemptionem generis humani, qui gratiam coelestem, qui sacramenta, adipiscendamque in coelis felicitatem pro ignotis aspernantur. — De officiis loquimur, quae a naturali honestate ducuntur. Mundi enim opifex idemque providus gubernator Deus: lex aeterna naturalem ordinem conservari jubens, per­turbari vetans: ultimus hominum finis multo excelsior rebus humanis extra haec mundana hospitia constitutus : hi fontes, haec principia sunt totius justitiae et hone­statis. Ea si tollantur, quod Naturalistáé idemque Massones solent, continuo justi et injusti scientia ubi consistat, et quo se tueatur omnino non habebit. Et sane disci­plina morum, quae Massonum familiae probatur unice, et qua informari adolescen­tem aetatem contendunt oportere, ea est, quam et civicam nominant et solutam ac liberam; scilicet in qua opinio nulla sit religionis inclusa. At vero quam inops illa sit, quam firmitatis expers, et ad omnem auram cupiditatum mobilis, satis osten­ditur ex iis, qui partim jam apparent, poenitendis fructibus. Ubi enim regnare illa liberius coepit, demota loco institutione christiana, ibi celeriter deperire probi inte- grique mores: opinionum tetra portenta convalescere : plenoque gradu audacia ascen­dere maleficiorum. Quod quidem vulgo conqueruntur et deplorant: idemque non pauci ex iis, qui minime vellent, perspicua veritate compulsi, haud raro testantur. Praeterea, quoniam est hominum natura primi labe peccati inquinata, et ob hanc causam multo ad vitia quam ad virtutes propensior, hoc omnino ad honesta­tem requiritur, cohibere motus animi turbidos et appetitus obedientes facere rationi.

Next

/
Thumbnails
Contents