A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

35 comprehendat, nullum magistrum, cui propter auctoritatem officii sit jure creden­dum. Quoniam autem munus est Ecclesiae catholicae singulare sibique unice pro­prium doctrinas divinitus acceptas auctoritatemque magisterii cum ceteris ad salu­tem coelestibus adjumentis plene complecti et incorrupta integritate tueri, idcirco in ipsam maxima est inimicorum iracundia impetusque conversus. — Nunc vero in iis rebus, quae religionem attingunt, spectetur, quid agat, praesertim ubi est ad agendi licentiam liberior, secta Massonum: omninoque judicetur, nonne plane re exequi Naturalistarum decreta velle videatur. Longo sane pertinacique labore in id datur opera, nihil ut Ecclesiae magisterium, nihil auctoritas in civitate possit: ob eamque causam vulgo praedicant et pugnant, rem sacram remque civilem esse pe­nitus distrahendas. Quo facto saluberrimam religionis catholicae virtutem a legibus, ab administratione reipublicae excludunt: illudque est consequens, ut praeter instituta ac praecepta Ecclesiae totas constituendas putent civitates. — Nec vero non curare Ecclesiam, optimam duceni, satis habent, nisi hostiliter faciendo laeserint. Et sane fundamenta ipsa religionis catholicae adoriri fando, scribendo, docendo, impune licet: non juribus Ecclesiae parcitur, non munera, quibus est divinitus aucta, salva sunt. Agendarum rerum facultas quam minima illi relinquitur, idque legibus specie quidem non nimis vim inferentibus, re vera natis aptis ad impediendam libertatem. Item impositas Clero videmus leges singulares et graves, multum ut ei de numero, multum de rebus necessariis in dies decedat: reliquias bonorum Ecclesiae maximis adstrictas vinculis, potestati et arbitrio administratorum reipublicae permissa^: so­dalitates ordinum religiosorum sublatas, dissipatas. — At vero in Sedem Apostoli- cam romanumque Pontificem longe est inimicorum incitata contentio. Is quidem primum fictis de causis deturbatus est propugnaculo libertatis jurisque sui, prin­cipatu civili : mox in statum compulsus iniquum simul et objectis undique difficul­tatibus intolerabilem : donec ad haec tempora perventum est, quibus sectarum fau­tores, quod abscondite secum agitarant diu, aperte denunciant, sacram tollendam Pontificum potestatem, ipsumque divino jure institutum funditus delendum Ponti­ficatum. Quam rem, si cetera deessent, satis indicat hominum, qui conscii sunt, te­stimonium, quorum plerique cum saepe alias, tum recenti memoria rursus hoc Mas­sonum verum esse declararunt, velle eos maxime exercere catholicum nomen im­placabilibus inimicitiis, nec ante quieturos, quam excisa omnia viderint, quaecum­que summi Pontifices religionis causa instituissent. — Quod si, qui adscribuntur in numerum, nequaquam ejurare conceptis verbis instituta catholica jubentur, id sane tantum abest, ut consiliis Massonum repugnet, ut potius adserviat. Primum enim simplices et incautos facile decipiunt hac via, multoque pluribus invitamenta prae­bent. Tum vero obviis quibuslibet ex quovis religionis ritu accipiendis, hoc asse­quuntur, ut re ipsa suadeant magnum illum hujus temporis errorem, religionis cu­ram relinqui oportere in mediis, nec ullum esse inter genera discrimen. Quae qui­dem ratio comparata ad interitum est religionum omnium, nominatim ad catholicae, quae cum una ex omnibus vera sit, exaequari cum ceteris sine injuria summa non potest. Sed longius Naturalistáé progrediuntur. In maximis enim rebus tota errare

Next

/
Thumbnails
Contents