A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

34 eruditionis causa sociatorum: habent in lingua promptum cultioris urbanitatis stu­dium, tenuioris plebis caritatem: unice velle se meliores res multitudini quaerere, et quae habentur in civili societate commoda cum quamplurimis communicare. Quae quidem consilia, quamvis vera essent, nequaquam tamen in istis omnia. Praeterea qui cooptati sunt, promittant ac recipiant necesse est, ducibus ac magistris se dicto audientes futuros cum obsequio fideque maxima : ad quemlibet eorum nutum signi­ficationemque paratos, imperata facturos: si secus fecerint, tum dira omnia ac mor­tem ipsam non recusare, Hevera si qui prodidisse disciplinam, vel mandatis resti­tisse judicentur, supplicium de iis non raro sumitur, et audacia quidem ac dexteri­tate tanta, ut speculatricem ac vindicem scelerum justitiam sicarius persaepe fallat. — Atqui simulare, et velle in occulto latere; obligare sibi homines, tamquam man­cipia, tenacissimo nexu, nec satis declarata causa : alieno addictos arbitrio ad omne facinus adhibere: armare ad caedem dextras, quaesita impunitate peccandi, imma­nitas quaedam est, quam rerum natura non patitur. Quapropter societatem, de qua loquimur, cum justitia et naturali honestate pugnare, ratio et veritas ipsa convincit. Eo vel magis, quod ipsius naturam ab honestate dissidentem alia quoque argumenta, eademque illustria, redarguunt. Ut enim magna sit in hominibus astutia celandi eonsuetudoque mentiendi, fieri tamen non potest, ut unaquaeque causa ex iis rebus, quarum causa est, qualis in se sit, non aliqua ratione appareat. Non potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor mala bonos fructus facereN') Fructus autem secta Massonum perniciosos gignit maximaque acerbitate permixtos. Nam ex certis­simis indiciis, quae supra commemoravimus, erumpit illud, quod est consiliorum suorum ultimum, scilicet evertere funditus omnem eam, quam instituta christiana pepererunt, disciplinam religionis reique publicae, novamque ad ingenium suum exstruere, ductis e medio Naturalismo fundamentis et legibus. Haec, quae diximus aut dicturi sumus, de secta Massonica intelligi oportet spectata in genere suo, et quatenus sibi cognatas foederatasque complectitur socie­tates : non autem de sectatoribus earum singulis. In quorum numero utique possunt esse, nec pauci, qui quamvis culpa non careant, quod sese istius modi implicuerint societatibus, tamen nec sint flagitiose factorum per se ipsi participes, et illud ulti­mum ignorent, quod illae nituntur adipisci. Similiter ex consociationibus ipsis non­nullae fortasse nequaquam probant conclusiones quasdam extremas, quas, cum ex principiis communibus necessario consequantur, consentaneum esset amplexari, nisi per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreret. Item nonnullas locorum temporumve ratio suadet minora conari, quam aut ipsae vellent aut ceterae solent: non idcirco tamen alienae a Massonico foedere putandae, quia Massonieum foedus non tam est ab actis perfectisque rebus, quam a sententiarum summa judicandum. Jamvero Naturalistarum caput est, quod nomine ipso satis declarant, huma­nam naturam humanamque rationem cunctis in rebus magistram esse et principem oportere. Quo constituto, officia erga Deum vel minus curant, vel opinionibus per­vertunt errantibus et vagis. Negant enim quicquam esse Deo auctore traditum : nullam probant de religione dogma, nihil veri, quod non hominum intelligentia Matth. VII, 18.

Next

/
Thumbnails
Contents