A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

33 latione et astu, vel inconsiderata levitate ceterorum, quorum maxime interfuisset diligenter attendere. Quare unius saeculi dimidiatique spatio secta Massonum ad in­crementa properavit opinione majora; inferendoque sese per audaciam et dolos in omnes reipublicae ordines, tantum jam posse coepit, ut prope dominari in civitatibus videatur. Ex hoc tam celeri formidolosoque cursu illa revera est in Ecclesiam, in potestatem principum, in salutem publicam pernicies consecuta, quam Decessores Nostri multo ante providerant. Pio enim perventum est, ut valde sit reliquo tem­pore metuendum non Ecclesiae quidem, quae longe firmius habet fundamentum, quam ut hominum opera labefactari queat, sed earum causa civitatum, in quibus nimis polleat ea, de qua loquimur, aut aliae hominum sectae non absimiles, quae priori illi sese administras et satellites impertiunt. His de causis, ubi primum ad Ecclesiae gubernacula accessimus, vidimus planeque sensimus huic tanto malo resistere oppositu auctoritatis Nostrae, quoad fieri posset, oportere. — Sane opportunam saepius occasionem nacti, persecuti sumus praecipua quaedam doctrinarum capita, in quas Massonicarum opinionum influxisse maxime perversitas videbatur. Ita Litteris Nostris Encyclicis „Quod Apostolid mu­neris“ aggressi sumus Socialistarum et communistarum portenta convincere: aliis deinceps „Arcanum“ veram germanamque notionem societatis domesticae, cujus est in matrimonio fons et origo, tuendam et explicandam curavimus : iis insuper, qua­rum initium est „Diuturnum“, potestatis politicae formam ad principia Christianae sapientiae expressam proposuimus, cum ipsa rerum natura, cum populorum prin- cipumque salute mirifice cohaerentem. Nunc autem, Decessorum Nostrorum exemplo, in Massonicam ipsam societatem, in doctrinam ejus universam, et consilia, et sen­tiendi consuetudinem et agendi, animum recta intendere decrevimus, quo vis illius malefica magis magisque illustretur, idque valeat ad funestae pestis prohibenda contagia. Variae sunt hominum sectae, quae quamquam nomine, ritu, forma, origine differentes, cum tamen communione quadam propositi summarumque sententiarum similitudine inter se contineantur, re congruunt cum secta Massonum, quae cujusdam est instar centri, unde abeunt et quo redeunt universae. Quae quamvis nunc nolle admodum videantur latere in tenebris, et suos agant coetus in luce oculisque civium, et suas edant ephemeridas, nihilominus tamen, re penitus perspecta, genus societatum clandestinarum moremque retinent. Plura quippe in iis sunt arcanis similia, quae non externos solum, sed gregales etiam bene multos exquisitissima diligentia celari lex est: cujusmodi sunt intima atque ultima consilia, summi factionum principes, occulta quaedam et intestina conventicula : item decreta, et qua via, quibus auxiliis perficienda. Huc sane facit multiplex illud inter socios discrimen et juris et officii et muneris : huc rata ordinum graduumque distinctio, et illa, qua reguntur, severitas disciplinae. Initiales spondere, immo praecipuo sacramento jurare ut plurimum ju­bentur, nemini se ullo unquam tempore ullove modo socios, notas, doctrinas indica­turos. Sic ementita specie eodemque semper tenore simulationis quam maxime Mas- sones, ut olim Manichaei, laborant abdere sese, nullosque, praeter suos, habere te­stes. Latebras commodum quaerunt, sumpta sibi litteratorum sophorumve persona, 8*

Next

/
Thumbnails
Contents