A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

1 Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Domino Deo Omnipotenti, qui ad principium hujus anni nos pervenire fecit, Nr. 101. sit laus, honor, gloria et gratiarum actio ! Dignum quidem et justum est, Dilectissimi, Deo Patri Omnipotenti pro praeteritis semper gratias agere, et semper exorare Eum pro futuris, ut gregem suum pastor aeternus non deserat: dura tamen, quae vivimus, tempora, potentius nos provocant, ut pro coelesti auxilio nostris imprimis diebus et quidem instantis­sime ad Eum recurramus, potentem dexteram imploremus, gratiam efflagitemus. Sollicitudo enim, quae anno proxime elapso animum nostrum jugiter torquebat, et anxietas, quae nos tranquillos esse non sinebat, nec ingruentis anni initio cessavit, verum nos, ceu infausta quaedam haereditas, continuo adhuc adfligere pergit. Causam tantae sollicitudinis, me etsi tacente, omnes optime noscitis. Intel- ligo nempe rogationem seu projectum legis, quae conjugia Judaeorum cum Chri­stianis licita esse edicat et valida declaret. Eone jam christiana devenit respublica, ut inique sibi vindicet jus impedimenta matrimonium irritantia statuendi, aut in iis dispensandi, jus inquam, quod soli Ecclesiae competit? Lex talis, si ferretur, pro­terve vilipenderet auctoritatem Ecclesiae ; insuperhaberet placita Juris nostri Cano­nici ; ordinem socialem christianum perturbaret; fidem in Christum Dominum, Dei filium et Salvatorem nostrum, periculo exponeret; fideles, ut obsequium et obedien- tiam legibus suae Ecclesiae denegent, quasi provocaret; fundamentum denique chri­stianum, cui Sanctus Stephanus Rex noster Statum a se conditum, ceu basi et angu­lari lapidi, superaedificavit, adulteraret. Quid dicamus de progenie e talibus con­jugiis nascitura ! Etsi non dubitem, Vos, Dilectissimi, plene novisse omnes rationes, ex qui­bus tentata haec juris christiani adgressio, et murorum Ecclesiae temeraria impetitio rejici debeat; curque asseramus legem talem universali sensui christiano et anti­quis positivis legibus repugnare : nihilominus e re fore existimavi eorum aliqua in memoriam revocare, quae legislatio et vita ipsa Ecclesiae de hoc themate mani­festavit. In primordiis Ecclesiae nostrae frequentia fuisse talia matrimonia, res ipsa loquitur. Mox tamen dubia exorta fuere, maxime ob pericula fidei : an nempe in matrimoniis, uno conjugum converso, alio in infidelitate perseverante, permanere; item utrum baptisato matrimonium inire cum infideli licitum sit ? Sollicitudini et dubiis Corinthiorum occurrit S. Paulus ') suo consilio. „Ego dico, inquit, non * 1 £Tx. X. ') I. Cor. 7, 12. 1

Next

/
Thumbnails
Contents