A Győri Püspökség Körlevelei, 1884
Tartalomjegyzék
2 Dominus: si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum ; sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem.“ Sermonem hic esse de matrimoniis in infidelitate contractis, et per unius partis conversionem mixtis redditis, inde patet, quod Apostolus dicat, siquis habet infidelem, non autem si quis vult accipere infidelem, ut observat D. Chrysostomus. Haec S. Pauli consilia multi sequebantur, cum viderent sanctificari sensim partem infidelem, seu praeparari; monet enim idem Sanctus Ecclesiae Doctor : „Non dixit sanctus est, sed sanctificatus, idest praeparatur ad sanctitatem, disponitur ad fidem, quae radix est sanctitatis.“ Accessit christiana soboles, et radicis amaritudinem, ut pulchre observat S. Hieronymus, dulcedo fructuum compensavit, et viles virgulae balsama pretiosa sudarunt. — Sancta et fidelis domus virum sanctificat infidelem. Jam candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat.2) Non ita loquitur S. Paulus de matrimoniis inter baptisatos et infideles primum conciliandis. Dicit enim de vidua christiana, cujus maritus mortuus est: „Nubat, tantum in Domino“, 3) seu viro tantum christiano. Idem Sanctus Apostolus in secunda Epistola ad Corinthios4) haec habet: „Nolite jugum ducere cum infidelibus : quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras ; quae autem conventio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infideli?“ Addere possumus in praesenti discrimine : quae pars Christiano, qui in symbolo suo dicit : „Credo in Jesum Christum filium Dei unicum et ex Patre natum ante omnia secula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero“, quae inquam pars Christiano cum Judaeo, qui venturum Messiam adhuc exspectat, et de eo, qui jam advenit, quemque nos adoramus, fors idem sentit, quod senserunt et dixerunt coram Pilato majores ejus sepulchrum Crucifixi custodiri petentes : „Seductor ille“. Hae Sancti Pauli inviationes passim normae instar observabantur a Christianis, licet concedi debeat, ab his aliquando etiam tantillum recessum fuisse imprimis tunc et ibi, ubi integri populi catervatim convolarunt ad vexilla Christi, cum nempe sanctae foeminae inirent matrimonia cum barbaris Principibus, quos dein quorumque subditos accedente Dei gratia ipsae ad Christi sacra perduxerunt. Terminato attamen conversionis opere jam invenimus apud particulares ecclesias prohibitivas leges complures, ex quibus duas hic adferre juvat : „Judaei, qui Christianas mulieres in conjugio habent, admoneantur ab Episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur. Quod si admoniti noluerint, separentur.“ 5) Alia haec habet: „Si quis Judaicae pravitati conjugali societate jungitur, sive Christiana Judaeo, sive Judaea Christiano mulier carnali consortio misceatur, quicunque eorum tantum nefas admisisse cognoscitur, a christiano coetu atque convivio et a communione Ecclesiae protinus segregetur“.6) Ipsa legislatio civilis anti2) Ep. ad Laetam. 3) I. Cor. 7, 39. 4, 6, 14, 16. 5) C. 10. Caus. XXVIII. quaest. 1. e) C. 17. Caus. XXVIII. quaest. 1.