A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

8 — Talis autem in orando perseverantia longe plus est hoc tempore necessaria, qtuum tam multa Nos tainque magna, ut saepe diximus, circumstent ex omni parte peri­cula, quae sine praesenti Dei ope superari non possunt. Nimis enim multi oderunt omne, quod dicitur Deus et colitur; oppugnatur Ecclesia neque privatorum dumtaxat consiliis, sed civilibus persaepe institutis et legibus ; Christianae sapientiae adver­santur immanes opinionum novitates, ita plane, ut et sua cuique et publica tuenda salus sit adversus hostes acerrimos, extrema virium conjuratos experiri. Vere igitur hujus tanti proelii complectentes cogitatione certamen, nunc maxime intuendum animo esse censemus in Jesum Christum Dominum Nostrum, qui quo Nos ad imitationem erudiret sui, factus in agonia prolixius orabat. Ex variis autem precandi rationibus ac formulis in Ecclesia catholica pie et salubriter usitatis ea, quae Rosarium Mariale dicitur, multis est nominibus com­mendabilis. In quibus, quemadmodum in Litteris Nostris Encyclicis confirmavimus, illud permagnum, quod est Rosarium praecipue implorando Matris Dei patrocinio adversus hostes catholici nominis institutum : eaque ex parte nemo ignorat, suble­vandis Ecclesiae calamitatibus idem saepe et multum profuisse. Non solum igitur privatorum pietati, sed publicis etiam temporibus est magnopere consentaneum, istud precandi genus in eum restitui honoris locum, quem diu obtinuit, quum singulae Chri­stianorum familiae nullum sibi abire diem sine Rosarii recitatione paterentur. His Nos de causis omnes hortamur atque obsecramus, ut quotidianam Rosarii consuetu­dinem religiose et constanter insistant: itemque declaramus, Nobis esse in optatis, ut in Dioeceseon singularum templo principe quotidie, in templis Curialibus diebus festis singulis recitetur. Huic autem excitandae tuendaeque exercitationi pietatis magno usui esse poterunt familiae Ordinum religiosorum, et praecipuo quodam jure suo sodales Dominiciani : quos omnes pro certo habemus tam fructuoso nobilique officio minime defuturos. Nos igitur in honorem magnae Dei genitricis Mariae ; ad perpetuam recor­dationem implorati ubique gentium per mensem Octobrem a purissimo Ejus Corde praesidii; in perenne testimonium amplissimae spei, quam in Parente amantissima reponimus ; ad propitiam ejus opem magis ac magis in dies impetrandam, volumus ac decernimus, ut in Litaniis Lauretanis, post invocationem: Regina sine labe originali concepta, addatur praeconium: Regina sacratissimi Rosarii ora pro nobis. Volumus autem, ut hae Litterae Nostrae firmae rataeque, uti sunt, ita in posterum permaneant; irritum vero et inane futurum decernimus, si quid super his a quoquam contigerit attentari: contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIV. Decembris An. MDCCCLXXX1IL, Pontificatus Nostri Anno Sexto. TH. Card. MERTEL. DECRETUM URBIS ET ORBIS. Ad praesidium columenque militantis Ecclesiae virum sanctissimum excitavit misericors Deus, Dominicum Guzmanum, inclitum Ordinis Praedicatorum conditorem et patrem, qui pugnare pro Ecclesia catholica aggressus est, maxime precatione

Next

/
Thumbnails
Contents