A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

7 ITx. III. Litterae Apostolicae Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. de novo encomio Litaniis Lauretanis addendo et editum desuper Decretum Urbis et Orbis pro communi observantia in subnexis publicantur. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Salutaris ille spiritus precum, misericordiae divinae munus idem et pignus, quem Deus olim effundere pollicitus est super domum David et super habitatores Je­rusalem, etsi numquam in Ecclesia catholica cessat, tamen experrectior ad permo­vendos animos tunc esse videtur, quum homines magnum aliquod aut ipsius Ecclesiae aut reipublicae tempus adesse vel impendere sentiunt. Solet enim in rebus trepidis excitari fides pietasque adversus Deum, quia quo minus apparet in rebus humanis praesidii, eo major esse coelestis patrocinii necessitas intelligitur. — Quod vel nuper perspexisse videmur, quum Nos diuturnis Ecclesiae acerbitatibus et communium tem­porum difficultate permoti, pietatem Christianorum per epistolam Nostram Eneycli- cam appellantes, Mariam Virginem sanctissimo Rosarii ritu colendam atque implo­randam Octobri mense toto decrevimus. Cui quidem voluntati Nostrae obtemperatum esse novimus studio et alacritate tanta, quantam vel rei sanctitas vel causae gravitas postulabat. Est enim neque in hac solum Italia nostra, sed in omnibus terris pro re catholica, pro salute publica, supplicatum : et Episcopis auctoritate, Clericis exem­plo operaque praeeuntibus, magnae Dei matri habitus certatim honos. Et mirifice sane Nos declaratae pietatis ratio multiplex delectavit: templa magnificentius exor­nata ; ductae solemni ritu pompae ; ad sacras conciones, ad synaxin, ad quotidianas Rosarii preces magna ubique populi frequentia. Nec praeterire volumus, quod gestienti animo accepimus de nonnullis locis, quos procella temporum vehementius affligit: in quibus tantus extitit fervor pietatis, ut presbyterorum inopiam privati redimere, quibus in rebus possent, suomet ipsi ministerio maluerint, quam sinere, ut in templis suis indictae preces silerent. Quare dum praesentium malorum sensum spe bonitatis et misericordiae divinae consolamur, inculcari bonorum omnium animis intelligimus oportere, id quod sacrae Litterae passim aperteque declarant, sicut in omni virtute, sic in ista, quae in obsecrando Deo versatur, omnino plurimum referre perpetuitatem atque constan­tiam. Exoratur enim placaturque precando Deus; hoc tamen ipsum, quod se exorari sinit, non solum bonitatis suae, sed etiam perseverantiae nostrae vult esse fructum. 3 Nr. 471. Decretum Apoatolicum de encomio novo Litaniis Lauretani s addendo. LEJO PP. XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents