A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

6 Nr. 2. Litterae Pa­storales ad populum di­mittuntur. Nr. 3. Ordines re!a*c ad jejunium Qnadragesi- male. Nr. 4. Abstinentiae disciplinae mitigatae vi­gor renovatur. S. Bartholomaei. — In legibus autem Andreae II., signanter in Bullae Aureae A. 1222. articulo I. haec sunt: „De solemnitate S. Regis Stephani annuatim celebranda: statuimus, ut annuatim in festo S. Regis, nisi arduo negotio ingruente vel infirmitate fuerimus prohibiti, Albae teneamur solemnisare.“ Loquitur ipse Rex. 4) Ad S. Emericum Ducem, cap. I. §. 1. 5) Ibid. §. 2. G) Trid. Sess. VII. 7) Ad S. Emericum cap. 2. §. 1. 8) Ibidem cap. 3. §. 1., item Decret. L. II. §. 2—4. 9) Carthuitius, De vita S. Steph. cap. V. Bolland. ad 2. Sept. Adnexae sunt hisce Circularibus litterae meae pastorales ad fidelem popu­lum directae, quas DD. Curati proxima a perceptis his Dominica populo ex ambone perlegant. Addita sunt plura earum pro singula parochia exemplaria, quae inter fideles erunt distribuenda. Jaurini, die 1-a Januarii 1883. Relate ad tempus insequentis S. Quadragesimae DD. Curatis hisce significo, dispositionem meam respectu observantiae jejunii et abstinentiae Quadragesimalis in Circularibus a. 1871. Nr. II. publicatam etiam hoc anno prae oculis habendam esse. Sicubi propter specialia adjuncta nefors amplior, quam quae ibi concessa est, gratia exoptabilis esse videretur, pro tali specialiori gratia ad me recurrere, ex­positis utique moti vis eam suadentibus, DD. Curatis liberum erit. Jaurini, die 1-a Januarii 1883. Fidelibus Dioecesis meae praesentium vigore etiam pro novo hoc anno in Domino impertior eam relate ad esum carnium diebus Sabbati per annum et quoad usum condimentorum ciborum dispensationem, quam anno 1870. sub 26-a Maji Nr. 910. auctoritate Apostolica prima vice promulgaveram, quaeve eadem Auctoritate Apostolica sub 18-a Julii 1876. ultro prorogata est. Quod ipsum mandato Aposto- lico confirmiter fideli populo proxima occasione ex ambone publicandum erit. Jaurini, die 1-a Januarii 1883. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents