A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
5 ctorum deprecatione, jejuniis et eleemosynis fundata, per manifestationem signorum deberet esse quaerendum.“ Post haec narrat Auctor, frustra fuisse tentatam lapidis sepulchralis elevationem eo, quod Salamon, nuper Rex, e carcere necdum fuerit liber dimissus. „Illo itaque e carcere producto et triduano iterato jejunio, cum ad transferendas reliquias sacras tertia die ventum fuisset, lapis ingens superpositus tumbae tanta facilitate sublatus est, acsi nihil ante ponderis habuisset.“ (Cap. VI.) „Completo ergo tertiae diei vespertinali officio, cunctis divinae miserationis beneficia praestolantibus, subito plebem suam Christo visitante, miraculorum insignia per amplitudinem domus sanctae funduntur caelitus.“ Post haec adferuntur miracula in genere, deinde aliqua in specie: de juvene duodecim annorum a paralysi liberato, de puero septem annorum contracto, de prole e mortuis suscitata, de fragrantia, dum tumba aperta est, etc. 2) Non est mei propositi criticam scribere dissertationem de Canonisatione Sancti Regis ; haud tamen erit superfluum hic adnotare Historicum nostrum Katona (Hist. Crit. Reg. Hung. Tom. II. p. 435.) praemissa disquisitione eorum opinioni accedere, qui e verbis Carthuitii : „Apostolicis litteris sancitum est, ut eorum corpora elevarentur, qui in Pannonia fidem christianam praedicarunt,“ deducunt Sanctum Stephanum Romae 1081. sub S. Gregorio VII. in Synodo quarto Nonas Maii celebrata, cujus tamen acta nullibi prostant, fuisse canonisatum. E contra Ignatius e Comitibus de Batthyány (Leg. Eccl. Tom. I. p. 167. et 411. in nota c.) adversus Stiltingum contendit, Canonisa✓ tionem hanc fuisse antiquo more ab Episcopis nostratibus inter preces et jejunia potissimum vitae recognitione et miraculorum indicio pronunciatam. Si enim anno 1081. Romae sententia Canonisa- tionis, examine utique praemisso, prolata iam fuerat, ut quid erat opus Albaeregiae iterum quaerere de re ista et signorum manifestationem exspectare ? „Cur, sunt verba auctoris citati, quaerendum existimant, quod oraculo Sedis Apostolicae tenent ? Cur pulsant ostium iam apertum ?“ Porro asserit, e verbis Carthuitii „Romanae Sedis institutione, Apostolicis litteris sancitum est, ut eorum corpora elevari deberent, qui in Pannonia Christianae fidei jacientes semina, sua eam praedicatione ad Dominum convertissent,“ his inquam e verbis ad summum posse erui, sollicitam fuisse Sedem Apostolicam, ut viris apostolicis debitus honor deferatur, atque ipsorum vita et miraculorum gloria investigetur. Quid? quod ipse Carthuitius in verbis „Adveniente vero tempore declarationis ejus“ — moram intercessisse dicat. Nonne declaratio haec Albae Regiae evenit ? Juvat de hac re doctissimum etiam Pontificem Benedictum XIV. audire. Pontifex hic in opere de servorum Dei beatificatione et beatorum Canonisatione Lib. I. cap. 8. in proemio exponit, quidnam sub neqvipollenfi canonisatione veniat. „Cum aequipollens quaedam Canonisatio introducta fuerit. . . per quam videlicet Summus Pontifex aliquem Dei Servum in antiqua cultus possessione existentem et de cujus heroicis virtutibus, aut Martyrio et miraculis constans est Historicorum fide dignorum communis assertio, et continuata prodigiorum fama non deficit, jubet in universa Ecclesia coli per Officii ac Missae recitationem et celebrationem, determinato aliquo die, nulla accedente formali sententia definitiva, nullis praemissis judicialibus processibus, nullisque consuetis caerimoniis adhibitis. Operae pretium est aliqua hic superaddere de hisce Canonisationi- bus aequipollentibus, quae, ut recte percipiantur, per exemp’a exponere opportunum ducimus.“ Pro • exemplo adfert §. 8. cultum S. Stephani Regis et ita infert: „De Sancti Stephani sanctitate et ejus aequipoliente Canonisatione nullus superest dubitandi locus ex decreto Summi Pontificis Innocentii XI. de 28. Nov. 1686.“ Doc«t ergo S. Stephanum aequipollenter esse canonisatum. 3) Cultus iste mox etiam in Austria et Svecia vigere coepit. Katona op. cit. Tom. II. p. 453. habet: „Forte tam Austria quam Svecia cognationis cum S. Stephano rationem habuit. Nam ut Adalbertus Austriae Marchio, sic Olahus II. Sveciae Rex Sti Stephani neptem in coniugio habuit: Adalbertus Adelhaidem vel Froizam, e Gisela S. Stephani sorore, Wilhelmi conjuge, natam; Olahus Estredeni e Judita, Sancti Regis itidem sorore, Boleslai Poloniae ducis uxore progenitam.“ Sensim etiam in Martyrologio et Breviario Romano occurrit cultus istius vestigium. Apud nos jam 1092. in I. Libro Deer. S. Ladislai cap. 38. „De Sanctorum veneratione Festivitatum“ occurrit inter festa, et quidem non universalis Ecclesiae, sed nostrae (Péterfi, Cone. Hung. I. p. 34.), post festum Assumtionis BMVirginis Sancti Regis Stephani, sequitur dein festum 2