A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
53 licis, statutis, consuetudinibus, privilegiis, aliisque Nostris et Cancellariae Apostolicae regulis, et contrariis quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat has Litteras Nostras ullo modo, ullava ex parte violare. Si quis autem adversus eas tale quicquam ausit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo octogesimo tertio, III. Kalendas Junias, Pontificatus Nostri Anno Sexto. C. Card. Sacconi Pro-Datarius. Th. Card. Mertel. Visa De Curia I. De Aquila e Yicecomitibus. Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium. I. CUGNONIUS. Jaurini, die 27-a Junii 1883. Moesto cum animo annuncio Venerabili Clero Dioecesano Ludo vicum Asztl, Abbatem B. M. V. de Szászvár, Cathedr. Ecclesiae Jaurinensis Canonicum Custodem, Xenodochii Hung. Jaur. Praefectum, S. Sedis Consist. Assessorem, Sacerdotem jubilarem, post longiorem infirmitatem, cujus acerbos dolores patienti cum animo tolerabat, viribus exhaustum, susceptis piissime Sacramentis moribundorum, cum plena in Dei voluntatem resignatione die 22-a curr. mensis Junii e vivis decessisse anno aetatis suae 75-o, Sacerdotii vero 52-o. Expletis septem annis in.qualitate cooperatoris, 26 annis rexit parochiam Császárensem, ab anno 1852. etiam qua Districtus Kisbérensis YADiaconus, septem postmodum annis vero parochiam Tataensem pariter qua cognominis Districtus YADiaconus. Titulo Abbatis jam anno 1867. condecoratum Clementia Regia anno 1871. Canonicis Cath. Eccl. Jaurin. adgregavit. Yir serii characteris, infucatae pietatis, in conversatione affabilis, erga pauperes quosvis beneficus, in perferendis doloribus longaevae corporis adflictationis exercitatus. Animam ejus, ut paradisi gloria potiri mereatur, piis ad aram suffragiis commendo. Jaurini, die 27-a Junii 1883. Nr. 1831. Obitns Ludo- vici Ásztl C. E. J. Canonici. Ex officiosa relatione cognitum est instare tempus, quo Serenissima Archi- Ducissa Stephania, Conjux Serenissimi Coronae Principis, partu levabitur. Aequum omnino est, ut pro Ejus nascituraeque serenissimae Prolis incolumitate ad Deum, bonorum omnium largitorem, publicae fundantur preces, sicut etiam hoc in votis se habere Augustissimus Dominus Imperator et Rex noster Apostolba«- pro nota Sua egregia pietate aperte declaravit. f' ' Itaque a die 15-a proximi mensis Julii,jseu Dominica IX. post Pentecosten, omnes Sacerdotes tum seculares tum regulares in S. Missae Sacrificio, nisi Rubricae obstiterint, quotidie sumant ad praeindicatam intentionem collectam „Deus refugium nostrum et virtus“ ; dein diebus quidem Dominicis ac Festis post sacrum Sermonem Nr. 1832. Preces pro felici parta Serenissimae Coronae Principissae.