A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

50 ín sextas, vel abstinentiam carnium in quartas quasque ferias servarint, disciplina veteri Tertiariorum. §. Y. Admissa rite expianto per menses singulos: item ad divinum epulum accedant per menses singulos. §. YI. Tertiarios ex ordine Clericorum, quod Psalmis quotidie dant operam, nihil praeterea hoc nomine debere placet. Laici, qui nec canonicas, nec Mariales preces, vulgo Officium parvum B. M. V., persolvunt, precationem Dominicam cum Salutatione Angelica et Gloria Patri adhibeant duodecies in dies singulos, excepto si per valetudinem non liceat. §. YII. Quibus est testamenti factio, ii suo quisque tempore de re sua testentur. §. VIII. In familiari vita studeant ceteros exemplo antecedere: pietatis artes, resque optimas provehere. Libros vel diaria, unde pernicies virtuti metuatur, domum suam inferri, ab iisque, qui in ipsorum potestate sint, legi ne sinant. §. IX. Caritatem benevolam et inter se et ad alienos sedulo tueantur» Componendas, sicubi possunt, discordias curent. §. X. lusiurandum ne iurent unquam, nisi necessario. Turpia dictu, scur­riles jocos fando fugiant. Excutiant sese vesperi, num tale quidquam temere fecerint: si fecerint, errorem poenitendo corrigant. §. XI. Rei divinae, qui commode possunt, quotidie intersint. Ad coetus menstruos, quos Praefectus indixerit, conveniant. §. XII. Conferant in commune pro facultate quisque sua nonnihil, unde vel tenuiores e sodalium numero, praesertim affecta valetudine, subleventur, vel divini cultus dignitati consulatur. §. XIII. Ad sodalem aegrotantem Praefecti vel adeant ipsi, vel mittant, qui caritatis officia expleat. Iidem, in morbo ancipiti, moneant suadeant, ut quae ad expiandum animum pertinent, aegrotus tempestive curet. §. XIY. Ad exequias sodalis demortui sodales municipes hospitesve conve­niant, simulque Mariales preces instituto Dominici Patris, id est Rosarium, tertiam partem ad coeleste demortui solatium adhibeant. Item sacerdotes inter rem divinam, laici, si poterunt, sumpta Eucharistia, pacem fratri defuncto sempiternam pii vo­lentes adprecentur. CAP. III. De officiis, de visitatione, deque ipsa lege. §. I. Officia, advocatis ad conventum sodalibus, deferantur. Eadem trien­nalia sunto. Oblata ne quis sine causa justa recuset neu oscitanter gerat. §. II. Curator, qui Visitator audit, diligenter quaerat, satisne salvae leges. Eius rei ergo sodalitiorum sedes in singulos annos, eoque crebrius, si res postula­verit, pro potestate circumeat, coetumque habeat, Praefectis sodalibusque universis adesse jussis. Si quem Visitator ad officium monendo jubendove revocarit, sive quid, salutaris poenae nomine, in quemquam decreverit, hic modeste accipiat, idemque luere ne abnuat. §. 111. Visitatores ex Primo Franciscalium Ordine, vel ex Ordine Tertio Re-

Next

/
Thumbnails
Contents