A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

49 pro temporum conditione censuissent. Transacto, uti imperatum erat, negotio, ii qui­dem Nobis auctores fuerunt, leges veteres flecti atque accommodari ad has recentes vivendi consuetudines oportere, cum quorundam capitum immutatione nonnulla. De indulgentiis vero, ne quis relinquatur haesitandi locus, prohibendique causa periculi, ne quid non jure fiat, arbitrati sunt, Nos ad exemplum Benedicti XIV. sapienter utiliterque facturos, si revocatis abrogatisque Indulgentiis omnibus, quae hactenus valuerant, alias quasdam ex integro eidem sodalitio decreverimus. Ergo quod bonum felixque sit, Dei gloriam amplificet, et pietatis virtutum­que ceterarum studia magis accendat, Nos his Litteris auctoritate Nostra apostolica Legem Franciscalium Ordinis Tertii, qui saecularis dicitur, eo modo, qui infra de­scriptus est, novamus et sancimus. Quo tamen facto nihil demptum de ipsa Ordinis natura putetur, quam omnino volumus immutatam atque integram permanere. Prae­terea poenarum remissionibus, seu Indulgentiis, privilegiisque, quae infra in indice recensentur, eosdem sodales uti posse volumus et jubemus, sublatis penitus Indul­gentiis privilegiisque universis, quae eidem sodalitio haec Apostolica Sedes quocum - que vel tempore, vel nomine, vel forma ante hanc diem concesserat. LEX SODALIUM FRANCISCALIUM TERTII ORDINIS, QUI SAECULARIS DICITUR. CAP. I. De Cooptatione, Tirocinio, Professione. §. I. Ne quos cooptari liceat, nisi majores quatuordecim annorum, eosque bene moratos, retinentes concordiae, atque in primis sanctitate professionis catholicae pro­batos, spectatoque erga Ecclesiam Romanam Sedemque Apostolicam obsequio. §. II. Nuptae, nisi sciente et consentiente viro, ne cooptentur, extra quam si secus videatur faciendum, auctore sacerdote conscientiae ipsarum judice. §. III. Adlecti in sodalitatem scapulare parvum unaque cingulum de more gerant: ni gesserint, statis privilegiis juribusque careant. §. IV. Qui quaeve Tertium ordinem inierint, unum ipsum annum tirocinio exigant: mox Ordinem rite professi, servaturos sese jura Dei, obedientes Ecclesiae dicto futuros; si quid in iis, quae professi sunt, deliquerint, satis facturos singuli spondeant. CAP. II. De disciplina vivendi. §. I. Sodales Tertii Ordinis in omni cultu habituque, sumptuosiore elegantia posthabita, teneant eam, quae singulos deceat, mediocritatis regulam« §. II. Choreis ludisve scenicis procacioribus, item comessationibus perquam caute abstineant. §. III. Pastu atque potu utantur frugaliter: neve ante vel accumbant vel assurgant de mensa, quam invocato pie grateque Deo. §. IV. Ieiunium Mariae Virgini Immaculatae, item Francisco Patri, pridie sacra solemnia, singuli servanto: admodum laudabiles, si qui praeterea vel ieiunium 14*

Next

/
Thumbnails
Contents