A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

48 ut quanto plures possent, ad sanctitatis christianae laudem invitatione Nostra tem­pestive revocarentur. Origo quippe est maxima et malorum, quae premunt, et pe­riculorum, quae metuuntur, neglecta Christiana virtus: alteris vero mederi, atque altera deprecari non alia homines ratione possunt, quam maturando privatim et pu­blice ad Jesum Christum reditu, qui salvare in perpetuum potest accedentes per semet- vpsum ad Deum.2) Jamvero in curandis Jesu Christi praeceptis instituta Franciscalia tota sunt posita; neque enim quicquam spectavit aliud auctor sanctissimus, quam ut in iis, velut in quadam palaestra, diligentius vita christiana exerceretur. Profecto Ordines Franciscales duo priores, magnarum virtutum informati disciplinis, perfec­tius quiddam diviniusque persequuntur: sed paucorum sunt, nempe eorum, quibus Dei munere concessum est ad evangelicorum consiliorum sanctitatem singulari qua­dam alacritate contendere. Verum Tertius Ordo natus aptus est multitudini: et quan­tum possit ad mores justos, integros, religiosos, superiorum temporum monumenta et res ipsa declarat. Auctori autem et adiutori bonorum consiliorum Deo acceptum referre de­bemus, quod illis cohortationibus Nostris clausae aures populi christiani non fuerunt. Imo vero plurimis ex locis perfertur excitata erga Franciscum Assisiensem pietas, auctusque passim numerus sodalitatem Tertii Ordinis expetentium. Quapropter velut incitamenta currentibus praebituri, illuc decrevimus cogitationem intendere, unde impediri aut retardari aliquatenus posse animorum salutaris iste cursus videbatur. Et primum quidem perspeximus, Regulam Tertii Ordinis, quam Nicolaus IV. De­cessor Noster probavit confirmavitque Constitutione Apostolica Supra Montem die XVIII. Augusti MCCLXXXIX., non omnino iis, quibus nunc vivitur, temporibus atque moribus respondere. Hinc cum expleri suscepta officia sine molestia et labore nimio non possint, pleraque legum capita condonare sodalium precibus hactenus necesse fuit; quod quidem sine disciplinae communis detrimento fieri non posse, facile intelligitur. Deinde alia quoque in eadem sodalitate erat causa, quae Nostras sibi curas vindicaret. Nimirum Romani Pontifices, Decessores Nostri, Tertium Ordinem iam inde a natali suo summa benevolentia complexi, Indulgentias complures et satis am­plas in expiationem admissorum sodalibus concessere. Quarum ratio effecta est an­norum decursu perplexior: atque illud in contentionem saepe veniebat, num de pontificali indulgentia certis in causis constaret, et quo tempore, quove genere ea­dem uti fas esset. Certe desiderata non est Apostolicae Sedis hac in re providentia: ac nominatim Benedictus XIV. P. M. Constitutione Ad Romanum Pontificem die XV. Martii anno MDCCLI. tollendas priores dubitationes curavit: non paucas tamen, ut fere fit, denuo attulit dies. Quamobrem hujusmodi incommodorum cogitatione adducti, ex sacro Consilio Indulgentiis sacrisque Reliquiis tuendis praeposito aliquot S. E. R. Cardinales de­stinavimus, qui leges Tertiariorum pristinas cum cura recognoscerent; item Indul­gentias et privilegia omnia in commentarium relata examinarent; abhibitoque in­telligent! judicio, hac de re ad Nos referrent, quid retinendum quidve novandum *) Hebr. VII. 25.

Next

/
Thumbnails
Contents