A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

47 ILTx. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVI­DENTIA PAPAE TTTT- CONSTITUTIO DE LEGE FRANCISCALIUM TERTII ORDINIS SAECULARIS. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Misericors Dei Filius, qui suavi jugo et levi onere hominibus imposito, omnium vitae et saluti consuluit, Ecclesiam a se conditam non potestatis solum, sed etiam misericordiae suae reliquit haeredem, ut parta per ipsum beneficia ad omnes saeculorum aetates eodem semper caritatis tenore propagarentur. Propterea quemad­modum in iis, quae Jesus Christus in omni vita vel gessit vel praecepit, mitis illa sapientia et invictae magnitudo benignitatis eluxit: sic pariter in singulis Christianae reipublicae institutis mira quaedam eminet indulgentia et lenitas, ut plane vel in hac ipsa re similitudinem Dei, qui caritas est,*) gerere Ecclesia videatur. Illud est autem munus pietatis huius maternae maxime proprium, accomodare sapienter leges, quoad fieri potest, ad tempora, ad mores, et in praecipiendo exigendoque summa semper aequitate uti. Atque hujusmodi consuetudine caritatis simul et sapientiae efficitur, ut immutabilitatem doctrinae absolutam et sempiternam cum prudenti di­sciplinae varietate Ecclesia coniungat. Hac Nos ratione animum et mentem Nostram in gerendo Pontificatu con­formantes, officii Nostri ducimus eo, quo aequum est, judicio aestimare naturam temporum, et omnia circumspicere, ne quem difficultas deterreat ab utilium exer­citatione virtutum. Et nunc quidem perpendere ad hanc normam placuit sodalita­tem Franciscalium Ordinis Tertii, qui saecularis dicitur, diligenterque statuere, num leges ejus modice temperari ob mutata tempora oporteret. Praeclarum istiid Francisci patris institutum vehementer pietati Christiano­rum commendavimus per litteras Encyclicas Auspicato, quas die XVII. Septembris Anno superiore dedimus. Dedimus autem hac voluntate atque hoc unice proposito, Nr. 1830. *) I. Joan. IV. 16. 15

Next

/
Thumbnails
Contents