A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
3 plissimus hic nobis aperitur campus Apostolum gentis nostrae imitandi et quod plantavit, rigandi, quandoquidem verbi divini annuntiatio et Sacramentorum, per quae, sicut Tridentini Patres loquuntur, omnis vera justitia vel incipit, vel coepta augetur vel amissa reparatur,6) administratio ad partes muneris nostri pastoralis eminenter pertinet. Praedicatione verbi, accedente Dei gratia, augemus numerum filiorum Ecclesiae; Sacramentorum administratione initiamus ac roboramus eos, quo in hortum hunc transplantati crescant et fructus ferant quam uberrimos. Insistamus itaque, Dilectissimi, verbi divini praedicationi tum in scholis apud teneram juventutem, tum in Ecclesia catechesibus adultorum, sermonibus denique sacris et quidem argumenti potissimum dogmatici, ut homines de veritate, divina auctoritate, sublimitate, utilitate insuper, imo summa ad omnigenam prosperitatem nostram necessitate religionis Christiano-Catholicae convincantur. Adplicatio ad mores sit instar corollarii. Moralitás et sanctimonia vitae ultimum utique contineat scopum omnis institutionis religiosae, sed haec vivae de dogmatibus persuasioni innititur, imo ex hac quodam modo sponte fluit. Semen verbi doctrinam moralem et pia monita continentis ferre fructus non potest, nisi cadat in terram bonam ; bona autem recipiendo virtutis semini terra non est, nisi anima firma vivaque fide fulcita et animata. Sed redeamus ad thema nostrum. Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? sed eheu superseminata sunt zizania et insignis plantatio tua variis vepribus est deformata. Nostrum erit, Dilectissimi, pericula plantationi huic a procaci preli libertate, a blasphemis, a desidibus, a lascivis et ebriosis, ab indifferentismo deditis, ab haereticis, ab omnibus irreligiosis impendentia, vigilantia pastorali, obsecrando et arguendo repellere, errantes autem et poenitentes tum in privatis colloquiis, tum et maxime in sacro tribunali patienter et mansuete ad meliorem frugem reducere. In omnibus denique amorem in Ecclesiam nostram, firmissimamque adhaesionem tum in prosperis, tum in adversis excitare, fovere, animare, verbo in nos transfigurare monita Sancti Regis filio suo data : 7) „Cautioribus evidentioribusque eget Ecclesia custodibus, ne bonum, quod Divina Clementia per immensam misericordiam nobis concessit immeritis, per nostram desidiam, pigritiam atque negligentiam destruatur et annihiletur.“ Quali autem in loco voluerit haberi Episcopos et sacerdotes omnes Sanctus iste Rex noster, manifestum fit e monitis et Decretis ejus Corpori Juris patrii insertis.8) 1‘rovocant haec, Dilectissimi, singulum nostrum, ut honore tali digni esse satagamus. Id ergo agamus, ut assidua oratione, jugi castimoniae studio, concordia inter nos, humanitate et beneficentia cunctis manifestata, vitae honestate in omni conversatione, in ipsis adeo distractionibus nostris conspicua, vestitu ordini nostro conformi, expletis denique muneris nobis concrediti partibus non solum vocemur, sed et simus reverendi. Ultimum, missis caeteris, quod hic insuper commemorare volo, est singularis planeque eximia Sancti nostri Regis pietas erga Beatissimam Virginem Mariam. Nimirum qui Salvatorem Divinum cernuus adoravit, beatam ejus Matrem super omnes Angelos et Sanctos venerari et invocare solemne semper habuit. Festo Assumtionis BM\ irginis anno 1000. accepit coronam terrestrem, et postquam in 1*