A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

22 commodo, quibus inter informationes atque instructiones, quas pro re nata, ut ajunt, peti mittique necesse est, plurimum defluit temporis, quin possint ad optata vota convolare. Quapropter s. eadem Congregatio hujusmodi necessitatibus occurrere per­cupiens, simulque perpendens in dissitis praesertim missionum locis ecclesiasticos praesides opportunis destitui subsidiis, quibus ex gravibus difficultatibus extricare se valeant, e re esse censuit, uberiorem edere Instructionem, in qua iis, quae jam tradita sunt, nullo pacto abrogatis, regulae indigitentur, quas in ejusmodi casibus haec ipsa s. Congregatio sequi solet, ut illarum ope, vel absque necessitate recursus ad s. Sedem, possint judicia ferri, vel certe, si recurrendum sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori mora sententia non debeat. Itaque 1. Cum de conjugis morte quaestio instituitur, notandum primo loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacunque (licet a legibus civilibus fere ubique admittatur) a s. canonibus minime sufficiens ad justam probationem habetur. Unde s. m. Pius YI. ad Archiepiscopum Pragensem die 11. Julii 1789. rescripsit, solam conju­gis absentiam atque omnimodum ejusdem silentium satis argumentum non esse ad mortem comprobandam, ne tum quidem, cum edicto regio conjux absens evocatus (idemque porro dicendum est, si per publicas ephemerides id factum sit) nullum suimet judicium dederit. Quod enim non comparuerit, idem ait Pontifex, non magis mors in causa esse potuit, quam ejus contumacia. 2. Hinc ad praescriptum eorumdem s. canonum documentum authenticum obitus diligenti studio exquiri omnino debet, exaratum scilicet ex regestis paroeciae vel xenodochii, vel militiae, vel etiam, si haberi nequeat, ab auctoritate ecclesiastica, a gubernio civili loci, in quo, ut supponitur, persona obierit. 3. Porro quandoque hoc documentum haberi nequit, quo casu testium depo­sitionibus supplendum erit. Testes vero duo saltem esse debent, jurati, fide digni et qui de facto proprio deponant, defunctum cognoverint, ac sint inter se concordes quoad locum et causam obitus aliasque substantiales circumstantias. Qui insuper, si defuncti propinqui sint, aut socii itineris, industriae vel etiam militiae, eo magis plurimi faciendum erit illorum testimonium. 4. Interdum unus tantum testis examinandus reperitur, et licet ab omni jure testimonium unius ad plene probandum non admittatur, attamen, ne conjux alias nuptias inire peroptans vitam eoelibem agere cogatur, etiam unius testimonium abso­lute non respuit Suprema Congregatio in dirimendis hujusmodi casibus, dummodo ille testis recensitis conditionibus sit praeditus, nulli exceptioni obnoxius ac prae­terea ejus depositio aliis gravibusque adminiculis fulciatur; sique alia extrinseca adminicula colligi omnino nequeant, hoc tamen certum sit, nihil in ejus testimonio reperiri, quod non sit congruum atque omnino verisimile. 5. Contingit etiam, ut testes omnimoda fide digni testificentur, se tempore non suspecto mortem conjugis ex aliorum attestatione audivisse, isti autem, vel quia absentes, vel quia obierint, vel aliam ob quamcumque rationabilem causam exami­nari nequeunt; tunc dicta ex alieno ore, quatenus omnibus aliis in casu concurrenti-

Next

/
Thumbnails
Contents