A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

23 bus circumstantiis aut saltem urgentioribus respondeant, satis esse censentur pro sequutae mortis prudenti judicio. 6. Verum haud semel experientia compertum habetur, quod nec unus qui­dem reperiatur testis, qualis supra adstruitur. Hoc in casu probatio obitus ex con­jecturis, praesumptionibus, indiciis et adjunctis quibuscunque, sedula certe et admodum cauta investigatione curanda erit; ita nimirum, ut pluribus hinc inde collectis eorum- que natura perpensa, prout scilicet urgentiora vel leviora sunt, seu propiore vel re­motiore nexu cum veritate mortis conjunguntur, inde prudentis viri judicium ad eandem mortem affirmandam probabilitate maxima, seu morali certitudine promo­veri possit. Quapropter quandonam in singulis casibus habeatur ex hujusmodi con­jecturis justa probatio, id prudenti relinquendum est judicis arbitrio ; heic tamen non abs re erit plures indicare fontes, ex quibus illae sive urgentiores, sive etiam leviores colligi et haberi possint. 7. Itaque imprimis illae praesumptiones investigandae erunt, quae personam ipsius asserti defuncti respiciunt, quaeque profecto facile haberi poterunt a conjunctis, amicis, vicinis, et quoquo modo notis utriusque conjugis. In quorum examine re­quiratur e. g. An ille, de cujus obitu est sermo, bonis moribus imbutus esset, pie reli- gioseque viveret, uxoremque diligeret, nullam sese occultandi causam haberet; utrum bona stabilia possideret, vel alia a suis propinquis aut aliunde sperare posset. An discesserit annuentibus uxore et conjunctis, quae tunc ejus aetas et valetudo esset. An aliquando et quo loco scripserit, et num suam voluntatem quamprimum redeundi aperuerit, aliaque hujus generis indicia colligantur. Alia ex rerum adjunctis pro varia absentiae causa colligi indicia sic poterunt: Si ob militiam abierit, a duce militum requiratur, quid de eo sciat; utrum alicui pugnae interfuerit, utrum ab hostibus fuerit captus, num castra deseruerit, aut destinationes periculosas habuerit. Si negotiationis causa iter susceperit, inquiratur, utrum tempore itineris gravia pericula fuerint ipsi superanda; num solus profectus fuerit vel pluribus co­mitatus ; utrum in regionem, ad quam se contulit, supervenerint seditiones, bella, fames et pestilentiae. Si maritimum fuerit iter agressus, sedula investigatio fiat, a quo portu dis­cesserit, quinam fuerint itineris socii, quo se contulerit, quod nomen navis, quam conscendit, quis ejusdem navis gubernator, an societas, quae navis cautionem forsan dedit, pretium ejus solverit, aliaeque circumstantiae, si quae sint, diligenter perpen­dantur. 8. Fama quoque aliis adjuta adminiculis argumentum de obitu constituit, hisce tamen conditionibus, nimirum : quod a duobus saltem testibus fide dignis et juratis comprobetur, qui deponant de rationabili causa ipsius famae ; an eam acce­perint a majori et saniori parte populi, et an ipsi de eadem fama recte sentiant; nec sit dubium illam fuisse concitatam ab illis, in quorum commodum inquiritur. 6*

Next

/
Thumbnails
Contents