A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

13 nullaque in re violari quemquam oportere; qua animi affectione nihil est efficacius ad extinguendam radicitus omnem in hoc genere vitiositatem, vim, injurias, novarum rerum libidinem, invidiam inter varios civitatis ordines, in quibus omnibus initia simul atque arma Socialismi consistunt. — Denique illud etiam, in quo prudentes rerum civilium tanto opere laborant, de locupletium et egenorum rationibus erit optime constitutum, hoc fixo et persuaso, non vacare dignitate paupertatem ; divitem misericordem et munificum, pauperem sua sorte industriaque contentum esse oportere; cumque neuter sit ad haec commutabilia bona natus, alteri patientia, alteri liberalitate in coelum esse veniendum. His de causis Nobis est diu et magnopere in votis, ut quantum quisque potest, in imitationem Francisci Assisiensis se intendat. — Idcirco sicut semper antea tertio Franciscalium ordini singularem curam adhibuimus, ita nunc summa Dei benignitate ad gerendum Pontificatum maximum vocati, cum inciderit, ut id perop­portune fieri possit, christianos homines hortamur, ut nomen dare sanctae huic Jesu Christi militiae ne recusent. Plurimi numerantur passim ex utroque sexu, qui Patris Seraphici vestigiis alacri a^imo jam ingrediuntur. Quorum laudamus tale studium vehementerque probamus, ita tamen, ut illud augeri et ad plures propagari, Vobis praesertim adnitentibus, Venerabiles Fratres, velimus. — Et caput est commendationis Nostrae, ut qui insignia Poenitentiae induerint, imaginem spectent sanctissimi auctoris sui, ad eamquc contendant, sine qua, quod inde expectaretur boni, nihil esset. Itaque date operam, ut Tertium. Ordinem vulgo noscant atque ex veritate aestiment; providete, ut qui curam gerunt animarum, doceant sedulo, qualis ille sit, quam facile unicuique pateat, quam magnis in animorum salutem privilegiis abundet, quantum utilitatis privatim et publice polliceatur. In quo eo magis est elaborandum, quod sodales Franciscales ordinis primi et alterius gravi in praesens perculsi plaga indigne laborent. Hi quidem utinam parentis sui patrocinio defensi celeriter ex tot fluctibus vegeti et florentes emergant! Utinam etiam christianae gentes ad disciplinam tertii ordinis confluant, ita alacres itaque frequentes, uti olim undique ad Franciscum ipsum sese certatim effundebant! — Hoc autem majore contentione poscimus et potiore jure ab Italis speramus, quos unius patriae necessitudo et uberior acceptorum beneficiorum copia propensiore jubet esse in Franciscum animo et majores eidem gratias habere. Ita sane septem post saeculis Italicae genti et omni christiano orbi contingeret, ut se a perturbatione revocatum ad tranquillitatem, ab exitio ad salutem, hominis Assi­siensis beneficio sentiret. Id quidem communi prece, per hos dies maxime, ab ipso Francisco flagitemus; idem contendamus a Maria Virgine matre Dei, quae famuli sui pietatem ac fidem coelesti tutela donisque singularibus perpetuo remuneravit. Interea coelestium munerum auspicem, et praecipuae Nostrae benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem Vobis, Venerabiles Fratres, universoque Clero et populo singulis concredito, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XVII. Septembris A. MDCCCLXXXIL Pontificatus Nostri anno Quinto. LEO PP. XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents