A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
14 Nr. 102. Dispensationis a bannis conditio principalis. Nr. 103. Responsa S. Poenitentia- riae de abstinentia quadra- gesimali. Nr. 104. Concursus pro beneficio parochiali in Lajtafalu. Libelli, de quibus superius, apud haeredem Bucsánszky-anum (Rózsa Kálmán, Budapest, ó'sz-utcza 20. sz.) exiguo pretio haberi possunt, suntque sequentes: „ßa- pawy, Szerafikus sz. Ferencz atyánk harmadik rendje.“ — „Sz. Ferencz III. rende szabályainak rövid kivonata.“ — „Mindennapi köteles imádság (officium) az assisi sz. Ferencz harmadik rendjének tagjai számára.“ — „Kurzgefaszte Regeln des dritten Ordens des hl. EVanziskus.“ — „Tägliches Pflicht-Gebet (officium) für die Mitglieder des dritten Ordens des hl. Franziskus von Assisi.“ — His accedit amplior liber, in quo omnia ad hoc pietatis opus pertinentia continentur : „Serafisches Handbuch für die Mitglieder des III. Ordens des hl. Vaters Franziskus von Assisi.“ Jaurini, die 8-a Januarii 1883. Quum promulgationes matrimoniorum eo fine instituendae sint, ut impedimenta nefors inter desponsos subversantia detegantur: dispensationis a bannis nuptialibus petendae et alioquin e motivis tantum sufficientibus dandae conditio, sine qua non, est, ut certum et evictum sit, nullum adesse impedimentum. Ista itaque circumstantia in recursibus pro tali dispensatione formatis nunquam non inter alia motiva expresse adducenda est, ne secus recursus hujusmodi ob defectum principalis requisiti effectu destituatur. Ad quod DI). Curatos hisce specialius reflecto. Jaurini, die 8-a Januarii 1883. S. Poenitentiariae Romanae responsa duo relate ad abstinentiae quadra- gesimalis disciplinam opportunum duxi pro congrua DD. Curatorum in foro tum interno tum externo notitia in subsequis communicare. I. „An fideles, qui ratione aetatis vel laboris jejunare non tenentur, licite possint in Quadragesima, quum indultum concessum est, omnibus diebus induito comprehensis vesci carnibus et lacticiniis per idem indultum permissis, quoties per diem edunt?“ S. Poenitentiaria sub die 24. Februarii 1819. respondit: „Affirmative.“ II. „An ii, qui ratione affectae valetudinis a lege jejunii dispensati sunt, possunt iis diebus, quibus per indultum esus carnium concessus est, saepius per diem carnibus vesci?“ S. Poenitentiaria sub die 16. Martii 1882. respondit: „Ehdeles, qui ratione affectae valetudinis a lege jejunii seu unicae comestionis eximuntur, licite posse iis Quadragesimae diebus, quibus esus carnium per indultum permissus est, toties carnibus vesci, quoties per diem edunt.“ Jaurini, die 8-a Januarii 1883. Vacans beneficium parochiale in Lajtafalu, juri Patronatus Illmi D. Josepln Comitis Batthyány obnoxium, hisce publico concursui usque diem 15-am proximi mensis Februarii duraturo expono, competituros requisitam adprobationem habentes eo inviando, ut recursus suos praetitulato Patrono inscribendos eousque mihi exhibeant. Jaurini. die 8-a Januarii 1883.