A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
12 ejus virtutibus princeps theatrum fuit, ita maxime beneficia sensit. — Et sane quo tempore multa multi pro injuria contenderent, ille afflicto et jacenti constanter porrexit dexteram, in summa egestate dives numquam destitit alienam sublevare inopiam, immemor suae. Vagiit suaviter in ejus ore patrius sermo recens; vim caritatis simul et poeticae expressit canticis, quae vulgus edisceret, quaeque admiratione visa sunt non indigna eruditae posteritatis. Ad Francisci cogitationem aura quaedam afflatusque humano augustior ingenia nostrorum concitavit, ita quidem, ut in ejus rebus gestis pingendis, fingendis, caelandis summorum artificum industria certarit. Nactus est in Francisco Alighierius, quod grandiloquo pariter mollissimoque caneret versu; Cimabue et Giottus, quod Parrhasiis luminibus ad immortalitatem illustrarent; clari artifices aedificandi, quod magnificis operibus perficerent, vel ad sepulcrum hominis pauperculi, vel ad aedem Mariae Angelorum, tot tantorumque miraculorum testem. Ad haec autem templa homines undique commeare frequentes solent, veneraturi Assisiensem patrem pauperum, cui, ut se rebus humanis despoliaverat funditus, ita divinae bonitatis large copioseque dona affluxerunt. Igitur perspicuum est, in christianam civilemque rempublicam ab uno hoc homine vim beneficiorum influxisse. Sed quoniam ille ejus spiritus, omnino excellen- terque christianus, mirifice est ad omnia et loca et tempora accomodatus, nemo dubitaverit, quin Franciscalia instituta magnopere sint aetate hac nostra profutura, eo vel magis, quod horum temporum ratio ad illorum rationem pluribus ex causis videtur accedere. Quemadmodum saeculo duodecimo, ita nunc non parum deferbuit divina caritas; nec levis est officiorum Christianorum, partim ignoratione partim negligentia, perturbatio. Simili animorum cursu similibusque studiis, in aucupandis vitae commodis, in consectandis avide voluptatibus plerique aetatem consumunt. Diffluentes luxuria, sua profundunt, aliena appetunt; fraternitatis humanae nomen extollentes, plura tamen fraterne dicunt, quam faciunt; feruntur enim amore sui, et illa erga tenuiores atque inopes genuina caritas quotidie minuitur. — Per eam aetatem multiplex Albigensium error, concitandis adversus Ecclesiae potestatem turbis, una simul civitatem perturbarat, et ad quoddam Socialismi genus munierat iter. Hodieque similiter Naturalismi fautores propagatoresque creverunt, qui subesse Ecclesiae oportere pertinaciter negant, et longius, quo consentaneum est, gradatim procedentes, ne civiii quidem potestati parcunt; vim et seditiones in populo probant; agrariam rem tentant; proletariorum cupiditatibus blandiuntur; domestici publicique ordinis fundamenta debilitant. In his igitur tot tantisque incommodis probe intelligitis, Venerabiles Fratres, spem sublevationis non exiguam collocari in institutis Franciscalibus merito posse, si modo in pristinum statum restituantur. — Iis enim florentibus facile floreret et fides et pietas et omnis Christiana laus ; frangeretur exlex caducarum rerum appetitio, nec pertaederet, quod maximum atque odiosissimum plerisque putatur onus, domitas habere virtute cupiditates. Concordiae vere fraternae vinclis colligati diligerent homines inter se, egenisque et calamitosis, quippe imaginem Christi gerentibus, eam, quam par est, reverentiam adhiberent. — Praeterea qui religione christiana penitus imbuti sunt, sentiunt judicio certo, legitime imperantibus conscientia officii obtemperari,