A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
11 inopes, indocti, rudes, committunt tamen populo sese, in triviis plateisque, nullo loci apparatu nec pompa verborum, ad contemptum rerum humanarum cogitationemque futuri saeculi homines adhortari incipiunt. Mirum tam ineptis, ut videbantur, operariis quantus respondit operae fructus. Ad eos enim confluere catervatim cupida audiendi multitudo, tum dolenter admissa deflere, oblivisci injuriarum, compositisque dissidiis ad pacis consilia redire. Incredibile dictu est, quanta inclinatione animorum ac prope impetu ad Franciscum turba raperetur. Assectabantur maximo concursu, quacumque ille ingrederetur; nec raro ex oppidis, ex urbibus frequentioribus universi promiscue cives homini erant supplices, ut se vellet in disciplinam rite accipere.— Quamobrem causa nata est viro sanctissimo, cur sodalitatem Tertii Ordinis institueret, quae omnem hominum conditionem, omnem aetatem, utrumque sexum reciperet, nec familiae rerumque domesticarum vincula abrumperet. Eam quippe prudenter temperavit non tam legibus propriis, quam ipsis legum evangelicarum partibus, quae sane nemini christiano graviores videantur. Videlicet praeceptis Dei Ecclesiaeque obtemperetur; absint factiones et rixae; nihil detrahatur de aliena re; nisi pro religione patriaque, ne arma sumantur; modestia in victu cultuque servetur; facessat luxus; periculosa chorearum artisque ludicrae lenocinia vitentur. Facile est intelligere permagnas manare utilitates ex hujusmodi instituto debuisse, cum salutari per se, tum ad eam tempestatem mirabiliter opportuno. —• Quam opportunitatem et satis indicant coalitae ejusdem generis ex Dominicana familia aliisque ordinibus sodalitates, et eventus ipse confirmat. Sane illi Franciscalium ordini nomen dare inflammato studio summaque voluntatum propensione ab infimis ad summos vulgo properabant. Optarunt ante alios hanc laudem Ludovicus IX. Galliarum rex, et Elisabetha Hungarorum regum soboles; successere aetatum decursu plures ex Pontificibus maximis, item ex Cardinalibus, ex Episcopis, ex regibus, ex dynastis, qui omnes insignia Franciscalia non aliena esse a dignitate sua duxerunt. — Sodales tertii ordinis animum suum in tuenda religione catholica pium aeque ac fortem probavere, quarum virtutum si magnam ab improbis subierunt invidiam, ea tamen, quae honestissima est atque unice expetenda, sapientium et bonorum approbatione numquam caruerunt. Immo Gregorius ipse IX. Decessor Noster fidem ipsorum ac fortitudinem publice gratulatus, minime dubitavit et auctoritate sua defendere, et milites Christi, Macchabaeos alteros, honoris causa, appellare. — Neque carebat veritate laus. Magnum enim salutis publicae praesidium erat in illo hominum ordine, qui propositis sibi auctoris sui virtutibus et legibus, perficiebant, quoad facultas ferret, ut christianae honestatis decora in civitate reviviscerent. Certe ipsorum opera exemplisque extinctae saepe aut delinitae sunt factionum partes; erepta ab efferatorum dextris arma; litium et jurgiorum causae sublatae; parta inopiae et solitudini solatia; castigata, fortunarum gurges et corruptelarum instrumentum, luxuria. Quare pax domestica et tranquillitas publica, integritas morum et mansuetudo, rei familiaris rectus usus et tutela, quae sunt optima humanitatis incolumitatisque firmamenta, ex tertio Franciscalium ordine, tamquam ex stirpe quadam, gignuntur, eorumque bonorum ^conservationem magna ex parte Francisco debet Europa. Plus tamen, quam ulla ex gentibus caeteris, Francisco debet Italia ; quae sicut