A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

10 quam posse gloriam suam melius collocari. — Una eum amore Crucis pervasit Franeisci pectus caritas vehemens, quae impulit hominem, ut propagandum nomen christianum animose susciperet, ob eamque causam obviam sese vel manifesto capitis periculo ultro offerret. Hac ille caritate homines complectebatur universos: multo tamen cariores habuit egenos et sordidos, ita prorsus, ut quos caeteri refugere aut superbius fastidire consuevissent, iis potissimum ille delectari videretur. Qua ratione egregie de ea germanitate meruit, qua restituta perfectaque ex toto hominum genere unam velut familiam Christus Dominus conflavit, in potestate unius omnium parentis Dei con­stitutam. Tot igitur virtutum praesidio atque hac praesertim asperitate vitae studuit vir innocentissimus formam Jesu Christi, quoad poterat, in se ipse transferre. Sed divinae providentiae numen in hoc etiam eluxisse videtur, quod rerum externarum singulares quasdam cum divino Redemptore similitudines assecutus est. — Sic ad exemplar Jesu Francisco contigit, ut in lucem susciperetur in stabulo, ac tale stratum haberet puer infans, quale olim ipse Christus, tectam stramentis terram. Quo tempore, ut fertur, leves per sublime Angelorum chori, et mulcentes aera concentus simili­tudinem compleverunt. Item lectos quosdam, uti Christus Apostolos, sibi discipulos adiunxit, quos peragrare terras juberet, christianae pacis ac sempiternae salutis nuntios pauperrimus, contumeliose illusus, repudiatus a suis, vel in hoc speciem Jesu Christi retulit, quod nec tantulum voluit habere proprium, quo caput reclinaret. Postrema similitudinis nota accessit, cum in Alverni montis vertice, velut in Calvario suo, nova ad illam aetatem exemplo, sacris stigmatibus corpori ejus divinitus impressis, propemodum actus est in crucem. — Rem hoc loco commemoramus non minus miraculo nobilem, quam saeculorum praedicatione illustrem. Cum enim esset olim in cruciatuum Christi vehementi cogitatione defixus, eorumque vim acerbissimam ad se traduceret, et tamquam sitiens hauriret, delapsus e coelo repente Angelus se ostendit: unde arcana quaedam virtus cum subito emicuisset, palmas pedesque quasi transfixos clavis, itemque velut acuta cuspide vulneratum latus Franciscus sensit. Quo facto, ingentem caritatis ardorem concepit animo, corpore vivam expressamque vulnerum Jesu Christi in reliquum tempus imaginem gessit. Ista rerum miracula, angelico potius quam humano celebranda praeconio, satis demonstrant, quantus ille vir, quamque dignus fuerit, quem aequalibus suis ad mores Christianos revocandis Deus destinaret. Profecto ad Damiani aedem exaudita Francisco est major humana vox: /, labantem tuere domum meam. Neque minus ad­mirationis habet oblata divinitus Innocentio III. species, cum sibi videre visus est Basilicae Lateranensis inclinata moenia humeris suis Franciscum sustinentem. Quorum vis ratioque portentorum perspicua est: nimirum significabatur, christianae reipublicae non leve per ea tempora praesidium et columen Franciscum futurum. Revera nihil cunctatus est, quin accingeretur. Duodeni illi, qui se in ejus disciplinam)primi contulerant, exigui instar seminis extiterunt, quod secundo Dei numine, auspiciisque Pontificis maximi, celeriter visum est in uberrimam segetem adolescere. Eis igitur ad Christi exempla sancte institutis varias Italiae Europaeque regiones, Evangelii causa, de­scribit: dato certis inter eos negotio, ut in Africam usque trajiciant. Nec mora:

Next

/
Thumbnails
Contents