A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

9 Satis illa nota est aetas cum sua indole virtutum ac vitiorum. Insita altius in animis vigebat fides catholica : pulchrumque erat, complures pietatis fervore incensos in Palaestinam transmittere, qui vincere aut emori destinavissent. Sed tamen valde populares mores licentia mutaverat: nihilque erat tam hominibus necessarium, quam ut christianos spiritus revocarent. — Jamvero christianae virtutis caput est generosa animi affectio, rerum arduarum ac difficilium patiens : cujus forma quaedam in cruce adumbratur, quam, qui Christum sequi malunt, onusto ferant humero necesse est. Illius autem partes affectionis sunt, abstinentem rerum mortalium animum gerere, sibimet acriter imperare, casus adversos facile moderateque ferre. Denique caritas in Deum et in proximos una omnium est domina et regina virtutum: cujus tanta vis est, ut molestias, quae officium comitantur, omnes abstergeat, laboresque quantumvis magnos non tolerabiles solum efficiat, verum etiam jucundos. Harum virtutum saeculo duodecimo magna apparebat inopia, cum nimis multi, penitus mancipati rebus humanis, aut appetentia honorum ac divitiarum insa­nirent, aut per luxum et libidines aetatem agerent. Plurimum valebant pauci, quorum opes fere in oppressionem miserae et contemptae multitudinis evaserant; atque hujusmodi vitiorum maculas ne ii quidem effugerant, qui disciplinae caeteris esse ex instituto debuissent. Et restincta passim caritate variae quotidianaeque pestes consecutae erant, invidere, aemulari, odisse ; distractis adeo infestisque animis, ut ad minimam quamque causam et civitates finitimae sese invicem praeliando conficerent, et cives cum civibus ferro inhuniane decernerent. In id saeculum Francisci cecidit aetas. Qui tamen mira constantia et simplicitate pari aggressus est dictis et factis genuinam christianae perfectionis imaginem sene­scenti mundo ad spectandum proponere. — Reapse, quemadmodum Dominicus Gusmanus pater integritatem coelestium doctrinarum per eadem tempora tuebatur, pravosque haereticorum errores luce christianae sapientiae depellebat: ita Franciscus, ad grandia ducente Deo, illud impetravit, ut ad virtutem excitaret christianos homines, et diu multumque devios ad imitationem Christi traduceret. Non certe fortuito factum est, ut ad aures acciderent adolescentis illae ex Evangelio sententiae : Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram, in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam.2) Et: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus. . .. et veni, sequere me.z) Quae tamquam sibi nominatim dicta interpretatus, continuo abdicat se rebus omnibus, vestimenta mutat, paupertatem sibi sociam et comitem constituit in omni vita futuram, et maxima illa virtutum praecepta, quae celso erectoque animo amplexus erat, Ordinis sui velut fundamenta fore decernit. Ex eo tempore, inter tantam saeculi mollitiam fastidiumque delicatissimum, ille horrido cultu atque aspero incedere, victum ostiatim quaerere, et quae acerbissima putantur, insanae plebis ludibria non tam perferre, quam vorare alacritate mirabili. \ idelicet stultitiam Crucis Christi adsumpserat et probarat, uti absolutam sapientiam; cumque in ejus augusta mysteria intelligendo penetravisset, vidit judicavitque, nus- *) 3* *) Matth. X, 9 — 10. 3) Matth. XIX, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents