A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
8 debuisse, in iis praesertim civitatibus, quibus incrementa humanitatis et gloriae labore, ingenio, sedulitate pepererunt. — Ista quidem solemnia confidimus haud vacua fructu futura populo christiano, qui non sine causa sodales religiosos amicorum loco semper habere consuevit: proptereaque sicut Benedicti nomen magna pietate gratoque animo honoravit, ita nunc Francisci memoriam festo cultu et multiplici significatione voluntatis est certatim renovaturus. Atque istud pietatis reverentiaeque honestum certamen non regione circumscribitur, in qua vir sanctissimus editus est in lucem, nec finitimis a praesentia ejus nobilitatis spatiis: sed late est ad cunctas terrarum oras, quacumque Francisci aut nomen percrebuit, aut instituta vigent, propagatum. Hunc animorum in re optima ardorem Nos certe sic probamus, ut nemo magis; praesertim quia Franciscum Assisiensem admirari praecipuaque religione colere ab adolescentia assuevimus, et in familiam Franciscanam adscitos esse gloriamur, et sacra A lverniae juga libentes atque alacres, pietatis causa, non semel ascendimus: quo loco tanti viri imago, ubicumque poneremus vestigium, objiciebatur animo, mentemque tacita cogitatione suspensam memor illa solitudo tenebat. — Sed quantumvis sit istud studium laudabile, tamen nequaquam in isto omnia. -Ita enim de honoribus, qui beato Francisco properantur, statuendum, tunc maxime futuros ei, cui deferuntur, gratos, si fuerint iis ipsis, qui deferant, fructuosi. In hoc autem positus est fructus solidus minimeque caducus, ut cujus excellentem virtutem homines admirantur, similitudinem ejus aliquam adripiant, fierique studeant ipsius imitatione meliores. Quod, opitulante Deo, si studiose effecerint, profecto‘quaesita erit praesentium malorum oppurtuna et valde efficax medicina. — Vos itaque volumus, Venerabiles Fratres, per has Litteras alloqui, non modo pietatem erga Franciscum Nostram publice testaturi, verum etiam vestram excitaturi caritatem, ut in hominum salute eo, quo diximus, curanda remedio Nobiscum pariter elaboretis. Liberator generis humani Jesus Christus fons est perennis atque perpetuus omnium bonorum, quae ab infinita Dei benignitate ad nos proficiscuntur, ita plane, ut qui semel mundum servavit, idem sit in omnes saeculorum aetates servaturus: Aec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.'1) Si quando igitur naturae vitio aut hominum culpa contingat, ut in deteriorem partem delabatur genus humanum, et singulari quadam ope indigere ad evadendum videatur, omnino recipere se ad Jesum Christum necesse est, atque istud putare maximum certissimumque perfugium. Divina enim illius virtus tam magna est tantumque pollet, ut omnium in ea vel periculorum depulsio, vel malorum posita sanatio sit. Futura est autem certa sanatio, si modo ad professionem christianae sapientiae et ad evangelica vivendi praecepta genus humanum reducatur. Iis autem, quae diximus, forte insidentibus malis, simul ac solatii venit divinitus provisa maturitas, fere jubet Deus, continuo virum aliquem in terris existere, non unum de multis, sed summum et singularem, quem restituendae salutis publicae praeficiat muneri. Atqui istud plane usuveniebat sub exitum saeculi duodecimi aliquantoque serius: fuit autem ejus maximi operis perfector Franciscus. •) Act. IV. 12.