A Győri Püspökség Körlevelei, 1882
Tartalomjegyzék
4 Sed oremus, Dilectissimi, etiam pro Ecclesia Sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare et custodire dignetur et quidem toto orbe terrarum; vix enim invenimus regionem, ubi Ecclesiae pace perfrui concederetur. Militans est, et militare cogitur, cum nullae ei dentur induciae. Non est hujus loci pluribus indicare hostes ejus, quos omnes optime novimus. Utinam Deus hos illuminare et humiliare dignetur, ut convertantur ad emendationem. Licet autem non ignoremus, Ecclesiae nec rosas, nec lilia deesse: necesse est tamen, ut nostris etiam moribus illustretur ea, quo hostes, videntes per opera nostra ipsam fidem nostram, glorificent Patrem, qui in coelis est. Spirituali huic adjutorio accedat e parte nostra materialis etiam succursus. Caeterum de his non est nobis multum disserendum. Loquimur enim ad Clerum Jauri- nensem, qui cum fideli populo Dioecesano, quantum per facultates licuerat, semper festinavit offerre, imo deinceps quoque offeret subsidia, ut suae erga Sanctam Sedem religionis, obedientiae et subjectionis sensa hac etiam in forma manifesta faciat. Denique agamus, Dilectissimi, ut sanctimoniae studio, exemplari vita, prompta item ac exacta muneris nostri sacerdotalis impletione Summo Ecclesiae Pastori solatio simus; agamus, ut verbum Dei adultis annuntiando, et teneram aetatem instituendo, mysteria autem Dei tum his, tum illis zelose et in vitae sanctitate dispensando, Ecclesiae fructus feramus quam uberrimos. Ab iis tandem, quae hic circa nos oculis lustravimus, levemus cor nostrum ad coelum, et cum Sanctissimum Patrem, tum nos ipsos nostrosque fideles cum universa Ecclesia gratiae et praesidio Auctoris fidei nostrae, Jesu Christi cernui concredamus, in reliquo omnem sollicitudinem nostram committentes in eum, cui cura est de nobis. Nos faciamus nostra, ut etiam Deus elevans et allidens, infinite sapiens, justus et misericors, praestet sua, utinam non secundum peccata nostra, sed secundum infinitam suam misericordiam. Dies et actus nostros in sua pace disponat ipse Dominus omnipotens. In pace hac et tranquillitate teramus hoc anno semitas nostras, ut legitime et fideliter laborantes ad vitam perveniamus aeternam. Dominus dirigat corda et corpora nostra in charitate Dei et patientia Jesu Christi, cui gloria in saecula. Arnen. Jaurini, die 6-a Januarii, Anno Domini 1882, Episcopatus Nostri decimo quinto. Joannes m. p.? Episcopus.