A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

5 Cum solatio animi annuncio Venerabili meo Clero Dioecesano, in possessione Bábolna, antehac ratione fidelium civilis conditionis instar filialis ad matrem paro­chiam Bana pertinente, parochiam erectam esse. Nimirum Excelsum R. H. Agricul­turae, Industriae et Mercaturae Ministerium, ceu Dominii Status Bábolnaensis, alias ejatis Ecclesiae Patroni, Repraesentans, curatiam militarem, quae hucdum ibi exsi­stebat, in officium et beneficium parochiale Dioecesanum permutari desideravit, ac hoc fine in pertractationibus eatenus habitis, quarum decursu quaestiones praeambulae huc respicientes competenti via solutae sunt, convenientem dotationem futuro parocho ex parte Dominii Status Bábolnaensis, cui Patronatus inhaerebit, dependendam ob­tulit ac ope conventionis cum Ordinariatu Episcopali initae in tuto locavit. Funda­mento horum audito Venerabili Cathedralis meae Ecclesiae Capitulo, accedente item consensu moderni D. parochi Banaensis, utpote ad integrum, prout hactenus exstitit, beneficium parochiale Bana investiti, in Consistorio Episcopali die 30-a Decembris a. 1881. celebrato divisionem beneficii parochialis Bana pronunciavi, eique filiali vinculo adhaerentem Ecclesiam Bábolnaensem ad dignitatem Ecclesiae matris elevavi, ac penes eandem officium et beneficium parochiale Dioecesanum, Districtui Kis- bérensi ingremiatum, erexi, officii hujus parochialis jurisdictionem a die 1-a Januarii anni 1882. vigorem habituram esse declarando. Erectae sic novae parochiae Bábolna administrator constitutus est D. Joannes Wesenauer, Presbyter e Dioecesi Csanádensi in Dioecesim Jaurinensem per me nuperrime susceptus, ceu pro beneficio hoc parochiali ab Inclyto Patronatu in limine fundationis absque praevio concursu publico mihi praesentatus, ac institutionem canonicam, ubi examen prosynodale in Curia mea debito cum successu superaverit, mox obtenturus. Denique pro die adorationis SS. Altaris Sacramenti in Ecclesia Bábolnaensi, nunc iam parochiali, servandae defixi Dominicam I. Octobris seu festum SS. Rosarii B. M. V. Cedant haec ad majorem Dei gloriam, amplioremque fidelium novae parochiae salutem. Jaurini, die 16-a Januarii 1882. Ea, quae relate ad observationem jejunii quadragesimalis in Litteris meis Circularibus anni 1871. pag. 5. disposueram, etiam pro instantis S. Quadragesimae 2 Nr. 190. Beneficium parochiale in Bábolna erectum. Nr. 191. De jejunio quadragesi- mali.

Next

/
Thumbnails
Contents