A Győri Püspökség Körlevelei, 1881
Tartalomjegyzék
plurimos vestrum id egisse, ut ecclesiae curis vestris concreditae digna, quoad nempe per humanas vires id fieri potest, sint Deo habitacula. Vestris potissimum studiis in acceptis debetur, quod inclyti ecclesiarum Patroni et pii fideles, quibus ipsi liberalitate vestra exemplo fuistis, in curam ecclesiarum tantam pecuniae vim converterint, ut nunc cum jubilantis animi exultatione hic palam contestari debeam, intra ultimorum decem annorum decursum in ista Dioecesi ultra sexaginta ecclesias fuisse alias a solo eductas, alias auctas, alias pristinae formae redditas, has et illas quaesite et eleganter ornatas. — His accedunt aliae, quarum in usus nova tabernacula, calices, imagines, vexilla, organa, campanae, varia denique paramenta fuere comparata. Sit pro his obsequiis nomen Domini benedictum. Novi equidem his non omnem absolvi religionem : ego nihilominus beatiorem depraedico populum, cui haec sunt, quam eum, cui haec non sunt. Profecto major est pietas et efficacior religio eorum, qui similia faciunt, quam eorum,- qui haec facere, etsi valerent, dedignantur. Ab ecclesiis convertamur, Dilectissimi, ad religiosa camporum vestrorum ornamenta. Capellae, cruces, statuae, quae regioni vestrae haud secus, ac sacrae imagines cubicellis vestris, typum quemdam catholicum tribuunt, pariter requirunt studia vestra. Cruces ac statuae in plateis, viis publicis et montibus vitiferis utplurimum erectae, ubi fieri potest, sint affabre factae, non rubigine deformatae, non mutilatae, non vetustate ita obliteratae, ut quidnam repraesentent, vix jam distingui possit. Quae vero, nova agrorum facta dimensione et distributione, novisque hanc ob rem ductis viis publicis, hodiernam usque diem in priori suo, nunc jam saepe in agris, loco remanserunt, inde amoveantur et ad aptiorem locum, ad vias nempe novas, quo fidelibus accessibiles sint, collocentur. Pergite, Dilectissimi, his similiter impendere vestra studia. Singuli suas argutis oculis lustrent ecclesias, plateas, campos ac colles, et examinent, num in his omnia ita sint composita, ut quoad decentiam et perfectionem in iis nihil desideretur. Sumptus necessarios suppeditabunt alios capitalia fundationum, alios piorum fundatorum descendentes, alios communitates, alios devotae sodalitates et confraterni- tates, alios singuli pii fideles. Si vero his etsi provocatis necessaria summa obtineri nequiret, statuae ruinae proximae amoveantur inde penitus, ne alterius confessionis asseclis ludibrio, nostratibus dedecori sint. Nec tamen in hoc praecipiti animo procedatis. Nam cor saepissime comparatum est ad benefaciendum, tenuitas tamen rei familiaris duro obstaculo est. Iterum iterumque pulsandum, donec tandem, anno fertiliori, non tantum corda, sed etiam manus aperiantur ad succurrendum. Denique procedamus ad coemeteria. Sancta Mater Ecclesia nullo non tempore pium coemeteriis impendit studium. Voluit et vult, ut coemeteria, in quibus videlicet corpora fidelium beatam exspectant resurrectionem, a profanis locis segregata sint, speciali ritu benedicantur et muro aut fossa muniantur. „In medio autem fulgeat crux: convenit enim, ut sub hujus signo requiescant a laboribus suis, qui sub ejusdem vexillo militarunt in vita.“ (Cone. Strigon. 1858. p. 129.) Pleraeque urbes, imo, quod cum laude parochorum istorum commemoro, etiam complures iam pagi, exemplo praeiverant caeteris, quomodo oporteat aggeres cincturae arboribus ornare; viam 4