A Győri Püspökség Körlevelei, 1881

Tartalomjegyzék

3 et futurorum bonorum pignus certissimum. (Lieberman IV. p. 306.) Ibi denique per externum religionis exercitium interna sensa foventur et adminiculis humanis, quae per artes pulchras subministrantur, ad rerum divinarum meditationem altius elevamur, atque per visibilia religionis et pietatis signa ad invisibilium amorem rapi­mur. Sed et alios ad pietatem excitamus, qui videndo opera nostra imitabuntur me­liora charismata et glorificabunt Patrem, qui in coelis est. Cum tanta sit ecclesiarum nostrarum dignitas et utilitas, diligamus decorem domus Dei et locum habitationis Ejus, nec audiamus eos, qui cum Juda proditore perditionem dicunt omne id, quod Deo ex ejus donis ac datis in ecclesiis aedifican­dis et ornandis reddimus. Hi ementito pauperum studio nituntur obtegere avaram suam impietatem, ubi tamen certum est, non hos, sed ecclesiarum amicos esse etiam orphanorum et quorumvis pauperum adiutores. Adeamus cum fiducia ecclesias no­stras, ut misericordiam inveniamus in tempore opportuno, minime curantes eorum consilia, qui Deum sub libero coelo, in magnifico, ut aiunt, liberae naturae templo adorandum dicunt. Nos certe, qui ecclesias frequentamus, Deum etiam alibi invoca­mus et adoramus. Dubitare liceat, utrum qui magnifica liberae naturae templa com­mendant, Deum in omni sua creatura mirabilem vel sub libero coelo agnoscant, invocent, ac adorent et propitium reddere connitantur. Hi neutiquam negabunt nocturnam quietem corporibus in nuda adeo terra peraeque obtineri et tamen utun­tur lectis, imo fors distincto ad dormiendum cubili. Neutiquam negabunt cibos in terra sedendo peraeque posse absumi, et tamen utuntur sellis, mensis, fors etiam desi­gnata ad manducandum camera. Ex eo itaque, quod Deus etiam extra ecclesiam adorari possit, nemo inducat ecclesias superfluas esse. Agite itaque, Dilectissimi, ut ecclesiae curis vestris creditae mundae sint et omnibus ad cultum Dei digne pera­gendum necessariis rite instructae. Hunc in finem in memoriam revoco vobis verba Patrum ultimi Concilii Strigoniensis hanc ecclesiarum curam ingeminantis. „Parochi dent operam, ajunt Patres Concilii, ut ecclesiae mundae sint ac nitidae, nec existi­ment se officio jam satisfecisse, si curae hujus aedituos monuerint: verum, ut S. Hieronymus de Nepotiano habet, ipsi sint solliciti, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si sacrarium mundum, si vasa sint luculenta. (Ad Heliodorum Epitaph. Nepotiani.) Quae quidem sacrorum locorum cura jugis sit omnino et fatigari nescia, nec ad solas majores festivitates restricta. Caeterum lau­dabile obsequium praestabunt fideles Deo, si curae hujus etiam ipsi participes esse decreverint. Quapropter agendum erit, ut, quod in plerisque parochiis jam obtinet, ex virginibus aliisque piis mulieribus parochiae conscribatur sodalitas, cujus membra pergrati officii sibi ducent ecclesias ac capellas singulis septimanis adminus semel purgare, cura et munditie tabernaculi et sacrorum vasorum alioquin Presbyterum manente.“ (Tit. IV. cap. 2. pag. 50.) Antiqua Ecclesiae praxis studiosius investigando et repurgando tabernaculo et renovandis inferioribus etiam tobaleis tempus pomeridianum in Coena Domini ea potissimum ex causa destinavit, quod tunc, post translationem Venerabilis Eucha­ristiae, denudationemque altaris, simili labori liberiori manu vacare possint Presby­teri. Caeterum, Dilectissimi, pro vestra laude et consolatione hic loci adnotatum esto, 1*

Next

/
Thumbnails
Contents