A Győri Püspökség Körlevelei, 1881
Tartalomjegyzék
2 vinculis, Ezechiel in cubili, Jonas in ventre ceti, Sidrach, Misach et Abdenago in ardenti fornace, Daniel in coenaculo, apertis fenestris, versa versus sanctam urbem facie, Martyres in medio flammarum Deum invocarunt et exaudiri meruerunt. Quem Deum colendi modum nec hodie exsolevisse omnes norunt, Deum enim in domo et «xtra domum cuncti pariter adoramus et invocamus. Haec utique verissima esse nemo negabit; minime tamen inde concludendum, aedes sacras esse superfluas. Voluit nempe Deus considerans hominum imbecillitatem, non quasi ipse indigeret aliquo, modo quodam speciali in aliquibus locis esse, ibi coli, ibique specialius operari. Non enim in omni loco videt Jacob scalam illam coelestem, per quam angeli descendunt et ascendunt, cui etiam innixus erat Deus promittens ei specialem protectionem. Unde Jacob locum hunc terribilem esse exclamavit, et domum Dei et portam coeli dixit. Non in omni monte jubetur Abraham filium suum immolare, sed in monte ab Ipso electo et monstrato. — Non in omni loco vidit Moyses rubum ardentem, in quo locutus erat ei Deus: Terra, inquit, in qua stas, terra sancta est. Ipse Deus mandavit Moysi, ut erigeret tabernaculum testimonii : „Facient mihi, inquit, Sanctuarium et habitabo in medio eorum.“ (Exod. 25, 8.) Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Ex. 25, 40.) Et dum Salamon templum aedificasset et dedicasset Domino, opus hoc sibi gratum et acceptum esse ipse Deus testatus est. „Cumque complesset Salamon fundens preces, ignis descendit de coelo et devoravit holocausta et victimas et Majestas Domini implevit domum.“ (II. Paralip. 7, 1.) Vindicavit plane honorem tabernaculi et templi sui Dominus: „Sanctuarium meum metuite, Ego Dominus.“ (Lev. 19, 30.) — „Posuerunt, inquit Dominus apud Jeremiam (7, 30.), offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum. Ideo in desolatione erit omnis terra.“ Et Salvator noster flagello facto ejecit vendentes et ementes in templo, mensas numulariorum evertit, ne templum, domus orationis, spelunca latronum efficiatur. (Math. 21, 12. etc.) — Domus mea domus orationis vocabitur — dicit Dominus, in ea omnis, qui petit, accipit, qui quaerit, invenit et pulsanti aperietur. Quid dicamus de ecclesiis novi foederis ? In his non tantum sanctissima fidei dogmata et morum praecepta proponuntur, preces ad Deum coniunctis votis unitis- que cordibus diriguntur, verum etiam Sacramenta novae legis administrantur, verbo formatur, cooperante gratia Dei, ipsa Ecclesia spiritualis. Signanter quae in figuris contingebant antiquis, hic in realitate exercentur, dum tremendum illud mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari per Sacerdotes quotidie immolatur. (Trid. Sess. 22. decreto de observandis in celebrat. Missae.) In hoc inenarrabili mysterio divitias omnes sui erga nos amoris effundit Salvator optimus, quoniam non fontem tantum gratiarum hic nobis aperuit, sicut in caeteris Sacramentis, sed se ipsum nobis inserit intimius ac propria nos carne pascit et confortat. Hic lignum vitae est in medio Paradisi plantatum, cujus fructus immortalitatem praestat edentibus; hic manna de coelo descendens, quod omnem in se continet suavitatis saporem ; hic ipsa nobiscum se commiscet incarnata sapientia, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum ; hic Pastor bonus oves suas pascit proprio cru- ore ; hic nobiscum manet Jesus noster omnibus diebus, ut cibus sit peregrinantibus