A Győri Püspökség Körlevelei, 1881

Tartalomjegyzék

Merales Fratres ac Filii ia Cbristo Dilectissimi! Divino Mediatori Jesu Christo, Deo vivo ac vero, qui via, veritas et vita est, in limine novi anni dicamus laudes et gratiarum actiones; dignus est enim Agnus accipere virtutem, honorem, gloriam et benedictionem. Ecclesia nostra recolens memoriam nati Salvatoris, congaudet Magis, ab Ori­ente venientibus eo, quod Deus Unigenitum suum illis stella duce revelaverit; con­gratulatur cum Propheta urbi Jerusalem: Surge, inquit, et illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est; magnarum urbium ma­jorem adpellat Bethlehemum, cui contigit Ducem salutis coelitus incorporatum gi­gnere, urbem, inquam, in qua Magi Dominum in cunabulis adoraverunt. Caeterum, Dilectissimi, haec hodiernae diei solatia non solis Magis, nec so­lis iis locis, sed nobis etiam nostrisque ecclesiis contigerunt et sunt. Nam cum Uni­genitus Dei Filius in substantia nostrae mortalitatis adparuit, nova immortalitatis suae luce etiam nos reparavit. Haec gloria haecque sanctitudo decet etiam nostras ecclesias, nam observante S. Chrysostomo, quem in praesepio adoraverunt Magi, hunc nos in altari veneramur, veneramur inquam ’in sacrosancta Eucharistia. „Illum eundem Deum nempe — ut Patres Tridentiui loquuntur — in ea praesentem esse credi­mus, quem Pater aeternus introducens in orbem terrarum dicit: et adorent eum omnes angeli Dei, quem Magi procidentes adoraverunt, quem denique in Galilaea ab Apo­stolis adoratum fuisse scriptura testatur“ (Sess. 13. Cap. 5.) Dilectissimi ! Aliis annis iterato allocutus sum vos, ut Ecclesiae spiritualis aedificationi omnes vestras vires impendatis, Ecclesiae, inquam, e vivis et electis lapidibus constanti, nempe, ut „sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei, sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione et exemplo aedificetis domum, id est familiam Dei.“ Hac vice de cura ecclesiae materialis erit mihi ad vos sermo. Deus, immensus cum sit, majestate sua omnem implet mundum, sicut per Jeremiam ipse dicit (23, 24.): Numquid non coelum et terram ego impleo? Deus coeli et terrae cum sit Dominus, dicente S. Paulo (Act. 17, 24.), non in manufactis templis habitat quasi conclusus, sicut quidam crediderunt, nec manibus humanis co­litur indigens aliquo, sicut Athenienses putarunt. Ipse dat omnibus vitam et inspi­rationem et omnia. Adorari itaque et invocari ubique et ab omnibus et potest et debet. Quod veri Dei cultores reipsa etiam fecisse historia testatur. Sic Manasses in 1 Nr. 97. •

Next

/
Thumbnails
Contents