A Győri Püspökség Körlevelei, 1881
Tartalomjegyzék
9 ITx- IIIDispositionem meam relate ad observationem jejunii quadragesimalis in Litteris meis Circularibus anni 1871. Nr. II. publicatam etiam pro ingruentis S. Quadragesimae tempore valere per praesentes declaro, salva alias data I)D. Curatis facultate propter specialia nefors fidelium suorum adjuncta pro ampliori, quam quae ibi concessa est, gratia recurrendi. Jaurini, die 31. Januarii 1881. Dispensationem, quam relate ad esum carnium diebus Sabbati per annum et quoad usum condimentorum ciborum die 26-a Maji anni 1870. sub Nr. 910. auctoritate Apostolica prima vice publicaveram, eadem Auctoritate Apostolica sub 18-a Julii 1876. denuo concessa, pro currente quoque anno fidelibus Dioecesis meae hisce impertior, quod ipsum populo fideli proxima a perceptis his Dominica ex ambone publicandum erit. Jaurini, die 31. Januarii 1881. Examen prosynodale hoc anno, et^ifriaem vernale diebus 17-aet 18-a Maji, autumnale vero diebus 20-a et 21-a SeptémiMtis instituendum esse, ad eorum, qui in alterutro pertentari voluerint, notitiam hisce eo addito perfero, ut iidem hanc suam intentionem Officio meo Dioecesano praevie insinuare non omittant. Jaurini, die 31. Januarii 1881. Quo matrimonia legitime contracta a quolibet Curato debita et certa in evidentia haberi possint, recto ordini et petito etiam e Coronis Districtualibus mihi proposito conformiter cunctos DD. Curatos hisce invio, ut quotiescunque alienae parochiae fidelem cum persona suae parochiae matrimonialiter copulaverint, copulationem effective peractam esse proprio alterius partis parocho abs mora saltem medio officiosarum litterarum significent. Jaurini, die 31. Januarii 1881. Curatus, qui negotium matrimonii contrahendi ceu proprius alterutrius desponsorum parochus dirigendum habet, i. e. in regula parochus sponsae, sub gravi responsionis onere providere tenetur, ut omnia adsint requisita ad matrimonium valide ac licite ineundum; curare ergo etiam ipse debet, ut promulgationes in aliis parochiis nefors praesuscipiendae debito tempore ac ordine fiant. Non est itaque haec cura desponsis relinquenda, eo minus, quod hi teste experientia non raro nec adjuncta personalia desponsi alterius in proclamationibus declaranda exacte indicare A Nr. 390. De jejunio quadragesimal i. Nr. 391. De abstinentiae disciplina mitigata. Nr. 392. Examinum prosyno- dalium terminus. Nr. 393. Copulatio alieni parochiam proprio ejus parocho significanda. Nr. 394. Ad promulgationem desponsi alterius parochiae competens curatus officiose requirendus. .