A Győri Püspökség Körlevelei, 1881

Tartalomjegyzék

10 Nr. 395. Taxae annuae pro funrlo pensionis docentium re- gnicolari accurate de­pendendae. Nr. 396. Sortilegium pro augendo fundo aedifi­candae Eccle­siae parocliia- lis in Valla instituendum commendatur. Nr. 397. Opus littera­rium com­mendatur. valeant. Ideo monitos esse hisce volo DD. Curatos, ut quando proclamationes de­sponsorum in aliis quoque parochiis fieri debent, ad illas peragendas — recto geren­dorum negotiorum ordine et reciproca etiam officiositate id postulante — respecti vos parochos scriptis officiosis requirant, quo illis ita requisitis et rem serio agi fidedigne constet, et adjuncta personalia desponsorum ipsis saepe ignotorum genuina diesque proclamationum faciendarum authentice innotescant. Jaurini, die 31. Januarii 1881. In nexu Ordinum Exc. R. H. Cultus ac pubi. Institutionis Ministerii sub 22. Decembris 1880. Nr. 34124. emanatorum I)D. Curati hisce provocantur, ut ludi - rectores et Communitates catholicas, quibus provisio et sustentatio scholarum incum­bit, ad taxas pro fundo regnicolari pensionis docentium vi art. leg. 32. de anno 1875. solvendas praefixo termino, seu intra 30 saltem dies a facta idmodi intimatione computandos, accurate dependendas moneant, ne molestias severae executionis, quae morosis intentatur, experiri cogantur. Jaurini, die 31. Januarii 1881. D. Joannes Vayán parochus Vallaensis laudabili plane conatu multis cum fatigiis inde ab ingressu muneris studuit et studet e piis benefactorum symbolis et oblatis conflare fundum, quo Ecclesia ejus parochialis, auctae admodum impopula- tioni nimium angusta, ampliari posset. Cujus quidem ampliationis onus communitati parochiali soli incumbens, eadem ob paupertatem fidelium in dies ingravescentem ferre nullatenus potest. Non defuere complures pii benefactores, inter quos Sua Maje­stas Rex Apostolicus pro nota Sua diffusissima munificentia primum tenet locum, qui jam symbolas in aere parato pro salubri hoc fine contulerunt, jam etiam objecta ex auro et argento pretiosa, aut alias artis vel affectionis pretium habentia obtulerunt. Haec objecta pro emolumento fundi aedificationis dictae Ecclesiae cum indultu Exc. Ministerii die 11. Martii a. c. Sopronii publico sortilegio distrahentur; pro quo sortes a 50 xr. per praefatum D. parochum me annuente ad Officia parochialia dimissae sunt vel dimittentur. Rem merito plenam agent DD. Curati, si pium finem et laudabilia D. parochi Vallaensis fatigia acceptatione et pro re nata di venditione istarum sortium sua quoque ex parte pro posse succollabunt. Jaurini, die 31. Januarii 1881. DD. Ludo vicus Dobos et Julius Spett, Dioecesis M.-Varadinensis 1. r. Pre­sbyteri opus in Gallia late celebratum Aemilii Bougaud, Vicarii Episcopalis Aurelia- nensis, proxime in versioné hungarica sub titulo : „A kereszténység és korunk“ vul­gare intendunt, cujus quidem operis tomus primus mense Majo a. curr. prelum relinquet. Pretium hujus tomi circa 35 philyras complectentis satis moderate in 1 fl. 50 xris defixum est. Praenumerationes dirigendae sunt usque 20. februarii a. c. ad praefatum D. Julium Spett, S. Sedis Consist. Notarium (Nagyvárad, püspöki lak). Jaurini, die 31. Januarii 1881. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents