A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

3 gendas et tondendas, non autem ad pascendas oves missos putare videntur. „Lac com­edebatis et lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis.“ (Ezech. 34,3.) Denique tam pro adolescentibus, quam pro adultis summi est momenti illa institutio catechetica, quae diebus Domini et festis juxta praecepta Concilii Triden- tini (Sess. 24. c. 4. de ref.) et superius adducta Concilii Strigoniensis verba omni­bus in unum collectis impertienda est. In bac Catechesi doctrinae christiano-catholicae capita sua in successiva serie explanantur; hic sacramenta novae legis, per quae o- mnis vera justitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur, plena luce una cum significatione sacrorum rituum illustrantur, commendantur et eorum usus injungitur ; hic obligatio sacro missae sacrificio interveniendi et modus missam in­tegre, attente et devote audiendi exponitur; hic praecepta Dei et Ecclesiae, addu­ctis etiam motivis, praemiis et poenis, explanantur et inculcantur, omnisque vitae Christianae facies adaequate adumbratur; demum haec omnia directis ad adolescen­tes interrogationibus iterum atque iterum repetuntur, sicque memoriae et cordi tam tenerioris quam adultioris aetatis impensius et efficacius commendantur. Haec meditemini, Dilectissimi, in his estote singuli. Cum verbis Apostoli unumquemque vestrum et quidem cum ea, quam ille adhibuit, verborum emphasi jam vos alloqui festino : „Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ejus et regnum ejus: praedica verbum, insta oppor­tune et importune.“ (II. Tim. 4,1.) Quo autem labores vestri optatum fructum ferant, in­stitutioni semper praemittatis et adnectatis orationem ad eum, qui pro infinita sua mi­sericordia plantationi vestrae et rigationi incrementa dare novit. Si quando tamen praestitorum laborum fructum non videtis, conscientia rite expleti officii vos conso­labitur. Eationes reddere in spiritu humilitatis parati eritis: „Tota ratio, dicente S. Augustino, quae nos securos faciet, erit: Tu scis Domine, quia clamavi; scis, quia non tacui; scis, quo animo dixi; scis, quia flevi tibi, cum dicerem et non audirer.“ (Serm. 3. de verbis Domini.) Attentione digna sunt S. Bernardi de eadem re monita: „Fac tu, quod tuum est, nam Deus, quod suum est, satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam, et tuas explevisti partes. Sane incremen­tum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu: ubi forte noluerit, tibi deperit nihil.“ (De Consideratione Lib. 4. c. 2.) Et eodem capite paucis superius: „En plaga, tibi in­cumbit cura haec; curam exegeris, non curationem.“ Praeter institutionem verbis datam docemus etiam vitae sacerdotalis exemplo. Hinc sanctus Paulus monet dilectum suum discipulum Timotheum, ut exemplum sit fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. (I. 4. 12.) „In verbo,“ seu sermones sint graves et serii; „in conversatione,“ id est tum domestica tum foranea cum aliis conversandi ratio sit ad leges suavitatis et honestatis exacta; „in charitate,“ ut laudabilis erga alios dilectio sit affectuosa et efficax, operibus de­monstrata; „in fide,“ ut appareat in toto habitu firmam ac vivam dominari fidem, nec quod aliquando in ore geritur, alias incorrectis enunciationibus aut factis contrariis obfuscetur; „in castitate,“ seu vita pura et incontaminata. In exemplari, propositae institutioni conformi sacerdotis vita auditores comprobatam habebunt di­ctorum fidedignitatem. Erit illis haec vita ceu sigillum quoddam, quo praedicationis 1*

Next

/
Thumbnails
Contents