A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

4 veritas roboratur. Hac vita commendantur virtutes, condemnantur vitia, denique monstratur via ambulandi in lege Domini. Si doctrina sancta est arbor, primi fructus in sacerdote doctrinam hanc proponente quaeri solent. Nec sufficit, ut aliquos fru­ctus ferat, sed ferat eminenter, ferat exemplariter. S. Ambrosius (Epist. 6. ad Ire- naeum) referens Pythagorae mandatum, quo is discipulos suos communem et usita­tam populo viam ingredi prohibuit, eleganter docet, hoc pari imo majori jure dici debere de sacerdotibus, quos Dominus a caeteris segregavit: „Vides, inquit, nihil in sacerdotibus plebejum requiri, nihil populare, nihil commune cum multitudine. So­briam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitatis sibi vindicat dignitas sacerdotalis. Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet se­cretum a populo, nihil dispar a multitudine. Quid enim in te miretur, si sua in te recogno­scat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat, si quae in se erubescit, in te etiam offen­dat. Supergrediamur igitur strata gregalis conversationis, sit nostra via angustior, virtus exuberantior, trames pressior, fides sublimior, callis arctior, vigor mentis exundans, sit gressus ad superiora.“ Sublimes profecto et nunc dictis similes intentiones habuit Ecclesia, dum certis Canonibus de vita et honestate clericorum inscriptis horum oc­cupationes, vestes, ipsas adeo distractiones designavit et distinxit. Sacerdotis os, mens manusque concordare debent, monente S. Hieronymo, ne cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur, et quod ore aedificat, exemplo suo evertat. Commiseratione digna est eorum sors, qui humilitatem commendant, dum ipsi sunt fastu repleti; laudant liberalitatem in egenos, ipsi autem corradunt divitias; celebrant mansuetudinem et patientiam, et minima injuria lacessiti extemplo effervescunt; sed ultra procedo, en- comiis celebrant castitatem, ipsi autem in luto incontinentiae haerent. Horret ani­mus, haeret lingua, si confusibilem horum sortem oculis mentis meae obiicio. Ubi pudor, ubi frons ? Altare adire, ambonem conscendere, quia debent, audent, et populo, de macula hac citius quam de virtutibus informari solito, sive de castitate sive de alia virtute aut fidei capite institutionem dare praesumunt! Vox quidem vox Jacob, sed manus, opera, eheu sunt manus Esau! :— In sacro tribunali sacerdos talis judi­cans alium, qui est judicandus, condemnat seipsum. (C. 1. Dist. VI. de Poen.) -Non­nemo dixit: Bene docendo et bene vivendo populum instruis, quomodo debeat vi­vere; bene autem docendo et male vivendo Deum instruis, quomodo te debeat con­demnare. S. Hieronymus docens juvenem sacerdotem Nepotianum inter caetera haec habet: „Non confundant opera tua sermonem tuum, ne cum in ecclesia loqueris, ta­citus quilibet respondeat: cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis?“ Addamus, cur iis, quae dicis, plane contraria et opposita operaris? Sed jam satis. Agite itaque, Dilectissimi, ut ore non minus quam opere praedicetis Jesum Christum, cujus potentissimum auxilium hodie efflagitamus. Illum invocemus, illum glorificemus, illius adjuvante gratia, intercedente pro nobis Sanctissima Virgine Maria, nostram nostrorumque salutem operari connitamur. Illius gratia sit cum omnibus vobis. Jaurini, festo Sanctissimi Nominis Jesu, in diem 18. Januarii incidente, anno Domini 1880., sacerdotii mei trigesimo quinto, episcopatus anno decimo tertio. Joannes m. pv Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents