A Győri Püspökség Körlevelei, 1880
Tartalomjegyzék
Nos praedicare debemus Christum et hunc crucifixum. Haec ipsa doctrinae sublimitas provocat, ut semper debite praeparati conscendatis cathedram, ne dum fidelis grex signo dato in sacris hymnis et canticis Spiritus Sancti pro se et pro vobis implorat auxilium, vos propriae conscientiae vox confusione obruat et vos tanto munere indignos esse ipsa declaret. Porro qui conscius est dignitatis et sublimis missionis oratoris sacri, abstinebit a coruscantibus verborum et sententiarum flosculis, in quibus plus vanitatis est quam utilitatis, nec utetur frivolis verbis, scurrilibus expressionibus, inconvenientibus similitudinibus, nec in medium adferet historiolas non satis probatas, ne fluxo sabulo superaedificet, neve similibus aberrationibus limpidam sanctissimi Salvatoris nostri doctrinam humanae aut improbitatis aut incuriae luto inficiat. Verba demum, gestus totaque exterior compositio Concionatoris modestiam, gravitatem pietatemque ecclesiasticam spiret, minime vero fastum, arrogantiam, vanitatem aut affectatam quandam, Deo hominibusque odibilem, quia non connaturalem, agendi loquendique libertatem. In eorum autem viam, qui dum populares fieri gestiunt, rustice triviales evadunt, minime abiveritis. Nec similia opera, etiamsi recen- tissimae sint editionis et auctore non ultimae notae glorientur, in usum vestrum hac saltem forma, convertatis. Verbum Dei est sanctum, et cum gravitate, dignitate et pietate est annunciandum. Si vero, quod absit, ab his tramitibus recederetis et loco elaborati sermonis scopas dissolutas et quod promiscue in buccam venit, in medium adferretis; si haberetis sermones, quales vel ipsi in serie auditorum nefors constituendi audire dedignaremini, sermones inquam, in quibus praeter finem nihil boni est reperire, — vos inveniremini operarii infideles in vinea Domini, nec quisquam mirari posset, si fideles taedio et nausea affecti sermones tales frequentare negligerent. Ipsi aquam puram sapientiae salutaris anhelant, lutosis minime delectati. Haec dicit Dominus Deus: „Ecce ego judico... Aquam pedibus vestris turbastis, et ■oves meae, quae pedes vestri turbaverant, haec bibant ?“ (Ezechiel c. 34, 19.) Haud minor solertia est adhibenda in danda prolibus institutione scholastica. Catechismus parvus magna res est et maximi habendus, agitur enim in eo de solido doctrinae religionis fundamento. Non debent itaque contemni ceu parva, sine quibus res magnae consistere nequeunt. Materiae institutionis habita ratione facultatis prolium distributae, sicut componuntur lapides, ex quibus aedificium consurgit, apto ordine et successiva serie sunt per ipsum animarum curatorem pertractandae, non insuperhabendo series intermedias, nec totum institutionis istius negotium benevolis ludirectorum conatibus relinquendo. Patres Concilii Strigoniensis anno 1858. statuerunt: „Curatores animarum institutioni catecheticae tum in schola bis adminus in hebdomade, tum in ecclesia diebus Domini et festis solerter vacent utentes cate- chismo, quem Ordinarius designavit, unaque diligenter exponentes sacros ritus et caeremonias Ecclesiae.“ (Act. Cone. p. 73.) Ipsi itaque animarum curatores tenentur scholam adire, catechismum explanare, a prolibus de iis, quae memoriae mandanda erant, rationes positis quaestionibus exigere. Res foret certe probrosa et scandali plena, si rem institutionis hujus animarum Curatores laicis relinquerent, aut in tentaminibus publicis provinciam examinandi, cum summo officii sui dedecore et justa parentum offensione aliis cederent. Essent profecto e numero eorum, qui se ad mul-