A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

27 rlo, Caligula, Nerone! Neque illud unquam homini sanae mentis potest persuaderi, de sanctitate et firmitudine conjugii, 33) de nuptiis servos inter et ingenuas, 34) tot esse ab Ecclesia conditas leges, impetrata facultate ab Imperatoribus Romanis, ini­micissimis nomini cbristiano, quibus nihil tam fuit propositum, quam vi et caede religi­onem Christi opprimere adolescentem: praesertim cum jus illud ab Ecclesia profectum a civili jure interdum adeo dissideret, ut Ignatius Martyr, 35) Justinus, 3(i) Athena­goras 37) et Tertullianus, 38) tamquam injustas vel adulterinas publice traducerent nonnullorum nuptias, quibus tamen imperatoriae leges favebant. — Postea vero quam ad christianos Imperatores potentatus omnis reciderat, Pontifices Maximi et Episcopi in Concilia congregati, eadem semper cum libertate conscientiaque juris sui, de matrimoniis jubere vetare perseverarunt, quod utile esse, quod expedire temporibus censuissent, utcumque discrepans ab institutis civilibus videretur. Nemo ignorat, quam multa de impedimentis ligaminis, voti, disparitatis cultus, consanguini­tatis, criminis, publicae honestatis in Conciliis Illiberitano, 39) Arelatensi, 40) Chal- cedonensi, 4I) Milevitano II. 42) aliisque, fuerint ab Ecclesiae praesulibus constitu­ta, quae a decretis jure imperatorio sancitis longe saepe distarent. — Quin tantum abfuit, ut viri principes sibi adsciscerent in matrimonia christiana potestatem, ut potius eam, quanta est, penes Ecclesiam esse agnoscerent et declararent. Revera Honorius, Theodosius junior, Justinianus 43) faterinon dubitarunt, in iis rebus, quae nuptias attingant, non amplius quam custodibus et defensoribus sacrorum canonum sibi esse licere. Et de connubiorum impedimentis si quid per edicta sanxerunt, cau­sam docuerunt non inviti, nimirum id sibi sumpsisse ex Ecclesiae permissu atque auctoritate, 44) cujus ipsius judicium exquirere et reverenter accipere consueverunt in controversiis de honestate natalium, 45) de divortiis, 48) denique de rebus omni­bus cum conjugali vinculo necessitudinem quoquo modo habentibus. 47) — Igitur jure optimo in Concilio Tridentino definitum est, in Ecclesiae potestate esse impe- pedimenta matrimonium dirimentia constituere, 48) et causas matrimoniales ad judices ecclesiasticos spectare. 49) Nec quemquam moveat illa tantopere a Regalistis praedicata distinctio, vi cujus contractum nuptialem a sacramento disiungunt, eo sane consilio, ut, Ecclesiae reservatis sacramenti rationibus, contractum tradant in potestatem arbitriumque prin- cipum civitatis. — Etenim non potest hujusmodi distinctio, seu verius distractio, probari; cum exploratum sit in matrimonio christiano contractum a sacramento non esse dissociabilem; atque ideo non posse contractum verum et legitimum consistere, quin sit eo ipso sacramentum. Nam Christus Dominus dignitate sacramenti auxit matri­monium, matrimonium autem est ipse contractus, si modo sit factus jure. — Huc accedit, quod ob hanc causam matrimonium est sacramentum, quia est sacrum signum et efficiens gratiam, et imaginem referens mysticarum nuptiarum Christi cum Ecclesia. Ista­rum autem forma ac figura illo ipso exprimitur summae coniunctionis vinculo, quo 33) Can. Apóst. 16, 17, 18. — 34) Philosophum. Oxon. 1861. — 35) Epist. ad Polyearp. cap. 5. — 3e) Apolog. mai. d. 15. — 37) Legat, pro Christian, nn. 32, 33. — 38) De coron. milit. cap. 13. — 39j De Aguirre, Cone. Hispan. tóm. I. can. 13, 15, 16, 17. — 4°) Harduin., Act. Concil. tóm. I. can. 11. — 41) Ibid. can. 16. — 42j Ibid. can. 17. — 43) Növel. 137. — 44) Fejér, Matrim. ex instit. Christ. Pest., 1835. — 45) Cap. 3. de ordin. cognit. — 4fi) Cap. 3. de di- vort. — 47J Cap. 13. qui filii sint legit. — 48) Trid. sess. XXIV. can. 4. — 49) Ibid. can. 12.

Next

/
Thumbnails
Contents