A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

28 vir et mulier inter se conligantur, quodque aliud nihil est, nisi ipsum matrimonium. Itaque apparet, omne inter christianos justum coniugium in se et per se esse sacra­mentum : nihilque magis abhorrere a veritate, quam esse sacramentum decus quod­dam adjunctum, aut proprietatem allapsam extrinsecus, quae a contractu disjungi ac disparari hominum arbitratu queat. — Quapropter nec ratione efficitur, nec teste temporum historia comprobatur potestatem in matrimonia Christianorum ad principes reipublicae esse jure traductam. Quod si hac in re alienum violatum ius est, nemo profecto dixerit esse ab Ecclesia violatum. Utinam vero Naturalistarum oracula, ut sunt plena falsitatis et iniustitiae, ita non etiam essent fecunda detrimentorum et calamitatum. Sed facile est pervidere, quantam profanata coniugia perniciem attulerint, quantam allatura sint universae hominum communitati. — Principio quidem lex est provisa divinitus, ut quae Deo et natura auctoribus instituta sunt, ea tanto plus utilia ac salutaria experiamur, quanto magis statu nativo manent integra atque incommutabilia; quandoquidem procreator rerum omnium Deus probe novit, quid singularum institutioni et conser­vationi expediret, cunctasque voluntate et mente sua sic ordinavit, ut suum una­quaeque exitum convenienter habitura sit. At si rerum ordinem providentissime constitutum immutare et perturbare hominum temeritas aut improbitas velit, tum vero etiam sapientissime atque utilissime instituta aut obesse incipiunt, aut prodesse desinunt, vel quod vim juvandi mutatione amiserint, vel quod tales Deus ipse poe­nas malit de mortalium superbia atque audacia sumere. Jamvero qui sacrum esse matrimonium negant, atque omni despoliatum sanctitate in rerum profanarum con­jiciunt genus, ii pervertunt fundamenta naturae, et divinae providentiae tum con­siliis repugnant, tum instituta, quantum potest, demoliuntur. Quapropter mirum esse non debet, ex hujusmodi conatibus insanis atque impiis eam generari malorum se­getem, qua nihil est saluti animorum, incolumitatique reipublicae perniciosius. Si consideretur, quorsum matrimoniorum pertineat divina institutio, id erit evidentissimum, includere in illis voluisse Deum utilitatis et salutis publicae uber­rimos fontes. Et sane, praeter quam quod propagationi generis humani prospiciunt, illuc quoque pertinent, ut meliorem vitam conjugum beatioremque efficiant; idque pluribus causis, nempe mutuo ad necessitates sublevandas adjumento, amore con­stanti et fideli, communione omnium bonorum , gratia coelesti, .quae a sacramento proficiscitur. Eadem vero plurimum possunt ad familiarum salutem; nam matrimo­nia, quamdiu sint congruentia naturae , Deique consiliis apte conveniant, firmare profecto valebunt animorum concordiam inter parentes , tueri bonam institutionem liberorum, temperare patriam potestatem proposito divinae potestatis exemplo, filios parentibus, famulos heris facere obedientes. Ab ejusmodi autem conjugiis expectare civitates jure possunt genus et sobolem civium, qui probe animati sint, Deique re­verentia atque amore assueti, sui officii esse ducant juste et legitime imperantibus obtemperare, cunctos diligere, laedere neminem. Hos fructus tantos ac tam praeclaros tamdiu matrimonium revera genuit, quamdiu munera sanctitatis, unitatis, perpetuitatisque retinuit, a quibus vim omnem accipit frugiferam et salutarem ; neque est dubitandum similes paresque ingenera-

Next

/
Thumbnails
Contents