A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

26 rum compellere, quae auctoribus hominibus institutae sunt, et jure civili populorum reguntur atque administrantur. Unde sequi necesse erat, ut principibus reipublicae jus in connubia omne tribuerent, nullum Ecclesiae esse decernerent: quae si quando potestatem ejus generis exercuit, id ipsum esse aut indulgentia principum, aut in­juria factum. Sed jam tempus esse inquiunt, ut qui rempublicam gerunt, iidem sua jura fortiter vindicent, atque omnem conjugiorum rationem arbitrio suo moderari aggrediantur. — Hinc illa nata, quae matrimonia civilia vulgo appellantur; hinc scitae leges de causis, quae conjugiis impedimento sint ; hinc judiciales sententiae de contractibus conjugalibus, jure ne initi fuerint, an vitio. Postremo omnem facul­tatem in hoc genere juris constituendi et dicundi videmus Ecclesiae catholicae prae­reptam tanto studio, ut nulla jam ratio habeatur nec divinae potestatis ejus, nec providarum legum, quibus tamdiu vixere gentes, ad quas urbanitatis lumen cum christiana sapientia pervenisset. Attamen Naturalistáé iique omnes, qui reipublicae numen se maxime colere profitentes, malis hisce doctrinis totas civitates miscere nituntur, non possunt repre­hensionem falsitatis effugere. Etenim cum matrimonium habeat Deum auctorem, fueritque vel a principio quaedam Incarnationis Verbi Dei adumbratio, idcirco inest in eo sacrum et religiosum quiddam, non adventitium, sed ingenitum, non ab ho­minibus acceptum, sed natura insitum. Quocirca Innocentius III. 3<) et Honorius III. 32) decessores Nostri, non injuria nec temere affirmare potuerunt, apud fideles et infideles exsistere Sacramentum conjugii. Testamur et monumenta antiquitatis, et mo­res atque instituta populorum, qui ad humanitatem magis accesserant et exquisitiore juris et aequitatis cognitione praestiterant: quorum omnium mentibus informatum anticipatumque fuisse constat, ut cum de matrimonio cogitarent, forma occurreret rei cum religione et sanctitate conjunctae. Hanc ob causam nuptiae apud illos non sine caerimoniis religionum, auctoritate pontificum, ministerio sacerdotum fieri saepe consueverunt. — Ita magnam in animis coelesti doctrina carentibus vim habuit natura rerum, memoria originum, conscientia generis humani! — Igitur cum ma­trimonium sit sua vi, sua natura, sua sponte sacrum, consentaneum est, ut regatur ac temperetur non principum imperio, sed divina auctoritate Ecclesiae, quae rerum sacrarum sola habet magisterium. — Deinde consideranda sacramenti dignitas est, cujus accessione matrimonia Christianorum evasere longe nobilissima. De sacramen­tis autem statuere et praecipere, ita, ex voluntate Christi, sola potest et debet Eccle­sia, ut absonum sit plane potestatis ejus vel minimam partem ad gubernatores rei civilis velle esse translatam. — Postremo magnum pondus est, magna vis historiae, qua luculenter docemur, potestatem legiferam et judicialem, de qua loquimur, libere constanterque ab Ecclesia usurpari consuevisse iis etiam temporibus, quando prin­cipes reipublicae consentientes fuisse aut conniventes in ea re, inepte et stulte fin­geretur. Illud enim quam incredibile, quam absurdum, Christum Dominum da­mnasse polygamiae repudiique inveteratam consuetudinem delegata sibi a procuratore provinciae vel a principe Judaeorum potestate; similiter Paulum Apostolum divor­tia incestasque nuptias edixisse non licere, cedentibus aut tacite mandantibus Tibe­•1I) Cap. 8. de divort. — 32) Cap. 11. de iransact.

Next

/
Thumbnails
Contents