A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

21 Arcanum divinae sapientiae consilium, quod Salvator hominum Jesus Chri­stus in terris erat perfecturus, eo spectavit, ut mundum, quasi vetustate senescen­tem, Ipse per se et in se divinitus instauraret. Quod splendida et grandi sententia complexus est Paulus Apostolus, cum ad Ephesios ita scriberet: Sacramentum vo­luntatis suae ........ instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt. *) — Revera cum Christus Dominus mandatum facere instituit, quod dederat illi Pater, continuo novam quamdam formam ac speciem rebus omnibus impertiit, vetustate depulsa. Quae enim vulnera piaculum primi parentis humanae naturae imposuerat, Ipse sanavit: homines universos, natura filios irae, in gratiam cum Deo restituit; diuturnis fatigatos erroribus ad veritatis lumen traduxit; omni impuritate confectos ad omnem virtutem innovavit; redonatisque haereditati beatitudinis sempiternae spem certam fecit, ipsum eorum corpus, mortale et caducurü, immortalitatis et gloriae coelestis particeps aliquando futurum. Quo vero tam singularia beneficia, quamdiu essent homines, tamdiu in terris permanerent, Ecclesiam constituit vicariam mune­ris sui, eamque jussit, in futurum prospiciens, si quid esset in hominum societate perturbatum, ordinare; si quid collapsum, restituere. Quamquam vero divina haec instauratio, quam diximus, praecipue et di­recto homines attigit in ordine gratiae supernaturali constitutos, tamen pretiosi ac salutares ejusdem fructus in ordinem quoque naturalem largiter permanarunt; quam- obrem non mediocrem perfectionem in omnes partes acceperunt cum singuli ho­mines, tum humani generis societas universa. Etenim, christiano rerum ordine se­mel condito, hominibus singulis feliciter contigit, ut ediscerent atque adsuescerent in paterna Dei providentia conquiescere, et spem alere, quae non confundit, coele­Nr. 808. ') Ad Eph. I. 9-10. 4 ITr. IT7\ SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI ϋ-ΕΟΠΝΓΙΘDIVINA PRO­VIDENTIA Έ*Α.Έ*Α.Ή1 3CIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCIIIEPISCOPOS ET EPISCOPOS UNIVER­SOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES. leo :f:f- eeiie­VENERABILES FRATRES! SALUTEM ET APÖSTOLICAM BENEDICTIONEM!

Next

/
Thumbnails
Contents