A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

22 stium auxiliorum ; quibus ex rebus fortitudo, moderatio, constantia, aequabilitas pa­cati animi, plures denique praeclarae virtutes et egregia facta consequuntur. — So­cietati vero domesticae et civili, mirum est, quantum dignitatis, quantum firmitudi­nis et honestatis accesserit. Aequior et sanctior effecta principum auctoritas; pro­pensior et facilior populorum obtemperatio ; arctior civium conjunctio; tutiora jura dominii. Omnino rebus omnibus, quae in civitate habentur utiles, religio christiana consuluit et providit; ita quidem, ut, auctore S. Augustino, plus ipsa afferre mo­menti ad bene beateque vivendum non potuisse videatur, si esset parandis vel au­gendis mortalis vitae commodis et utilitatibus unice nata. Verum de hoc genere toto non est Nobis propositum modo singula enuma- rare ; volumus autem de convictu domestico eloqui, cujus est in matrimonio princi­pium et fundamentum. Constat inter omnes, Venerabiles Fratres, quae vera sit matrimonii origo. — Quamvis enim fidei Christianae vituperatores perpetuam hac de re doctrinam Ecclesiae fugiant agnoscere, et memoriam omnium gentium, omnium saeculorum delere jamdiu contendant, vim tamen lucemque veritatis nec extinguere nec debi­litare potuerunt. Nota omnibus et nemini dubia commemoramus : posteaquam sexto creationis die formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, sociam illi voluit adjungere, quam de latere viri ipsius dormien­tis mirabiliter eduxit. Qua in re hoc voluit providentissimus Deus, ut illud par con- jugum esset cunctorum hominum naturale principium, ex quo scilicet propagari humanum genus, et, numquam intermissis procreationibus, conservari in omne tem­pus oporteret. Atque illa viri et mulieris conjunctio, quo sapientissimis Dei consi­liis responderet aptius, vel ex eo tempore duas potissimum, easque in primis nobi­les, quasi alte impressas et insculptas prae se tulit proprietates, nimirum unitatem et perpetuitatem. — Idque declaratum aperteque confirmatum ex Evangelio perspi­cimus divina Jesu Christi auctoritate, qui Judaeis et Apostolis testatus est, matri­monium ex ipsa institutione sui dumtaxat inter duos esse debere, scilicet virum in­ter et mulierem ; ex duobus unam veluti carnem fieri; et nuptiale vinculum sic esse Dei voluntate intime vehementerque nexum, ut a quopiam inter homines dis­solvi, aut distrahi nequeat. Adhaerebit (homo) uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 2) Verum haec conjugii forma, tam excellens atque praestans, sensim corrumpi et interire apud ethnicos populos coepit; et penes ipsum Hebraeorum genus quasi obnubilari atque obscurari visa. — Nam apud hos de uxoribus susceperat consuetudo communis, ut singulis viris habere plus una liceret; post autem, cum ad dibritiam cordis 3) eorum indulgenter permisisset Moyses repudiorum potestatem, ad divor­tium factus est aditus. In societate vero ethnicorum vix credibile videatur, quan­tam corruptelam et demutationem nuptiae contraxerint, quippe quae objectae flucti­bus essent errorum uniuscujusque populi et cupiditatum turpissimarum. Cunctae plus minus gentes dediscere notionem germanamque originem matrimonii visae sunt; eamque ob causam de conjugiis passim ferebantur leges, quae esse e republica vi­2; Matth. XIX, 5-6. — 3) Matth. XIX, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents